Alexander Schlicke
Alexander Schlicke (natus 26 Martii 1863 Berolini, mortuus 2 Februarii 1940 Stuttgardiae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD factionis fuit.
Iuventus et munus |
Schlicke Berolini gymnasium frequentabat, deinde autem annis 1881 - 1884 tirocinium mechanici fecit et ad usque annum 1891 hoc munere vixit. Deinde pro collegio opificum metallicorum laboravit et anno 1895 eius praeses electus est. Hunc magistratum ad annum 1919 tenuit.
Cursus honorum |
Schlicker sodalis SPD iam anno 1912 candidatus Dietae Imperii fuit, sed probatus non est. 19 Ianuarii 1919 autem legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est, tum ad annum 1930 legatus Dietae Imperii erat. Initio anni 1919 administer Virtembergiae laboris, deinde a die 21 Iunii 1919 ad usque 21 Iunii 1920 Administer Imperii Laboris in consiliis ministrorum Bauer et Müller I fuit. Hoc tempore praesertim studebat, ut milites, qui e bello reverterant, munera nova accipiebant. Post annum 1930 in Organizatione Internationali Laboris Genavae laboravit.
Nexus externi |
- Curriculum vitae in libro legatorum Dietae Imperii
Administri Laboris Imperii Germanici
Gustavus Bauer (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Franciscus Seldte (NSDAP) | | |
Gustavus Bauer (SPD) | Matthias Erzberger (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | | |
Hermannus Müller (SPD) | Ericus Koch (DDP) | Eduardus David (SPD) | |