Carolus Jarres
Carolus Jarres circa annum 1925
Carolus (Karl) Jarres (natus 21 Septembris 1874 in oppido Remscheid, mortuus 20 Octobris 1951 Thuiscoburgi vir publicus Germaniae et sodalis factionis Theodiscae popularis (DVP) fuit.
Index
1 Iuventus et munus
2 Cursus honorum
3 Dictatura nazistarum
4 Post annum 1945
5 Nexus externi
Iuventus et munus |
Post maturitatem acceptam Jarres Bonnae iurisprudentiae studebat atque 1897 doctor promotus est. Deinde minister publicus factus est.
Cursus honorum |
Ab anno 1910 ad 1914 magister civium superior Remscheid, ab anno 1914 ad 1933 eodem magistratu Thuiscoburgi functus est. Sed anno 1923 Franci, qui tum regionem Ruranam occupaverant, eum expulerunt, quod contra occupationem resistebat. Anno 1923/1924 Administer Imperii Rerum Internarum et cancellarius vicarius in consiliis ministrorum Stresemann II atque Marx I et II fuit. Anno 1925 candidatus dextrae praesidis rei publicae fuit et in prima electione plurima suffragia habuit. Sed secunda electione abstinuit et Paulo de Hindenburg favebat. Magister Civium Thuiscoburgi frustra consociationem omnium urbium Regionis Ruranae proposuit.
Dictatura nazistarum |
Anno 1933 nazistae eum ex omnibus magistratibus expulerunt. Jarres itaque pro societatibus industriae laboravit.
Post annum 1945 |
Post secundum bellum mundanum Jarres pro industria Regionis Ruranae pugnis deleta certavit.
Nexus externi |
- Curriculum vitae in pagina Musei Historici Germanici (lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Tabularii Foederalis Germaniae (lingua Theodisca)
Ministri Internarum Rerum Imperii Germanici
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (SPD) | Gulielmus Stuckart (NSDAP) | |
Temporibus Monarchiae (1878 - 1918) Otto Comes ad Stolberg-Wernigerode | Tempore Rei Publicae Vimarianae (1919 - 1933) Eugenius Schiffer (DDP) | Sub Dictatura Nazista (1933 - 1945) Franciscus de Papen (nullius factionis) Inter Rem Publicam Foederalem Germaniae (ab anno 1949) Franciscus Blücher (FDP) |Ludovicus Erhard (CDU) |Ericus Mende (FDP) |Ioannes-Christopherus Seebohm (CDU) |Gulielmus Brandt (SPD) |Gualterus Scheel (FDP) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Egon Franke (SPD) |Ioannes-Theodericus Genscher (FDP) |Georgius Möllemann(FDP) |Nicolaus Kinkel (FDP) |Iosephus Fischer (Virides) |Franciscus Müntefering (SPD) |Francus Gualterus Steinmeier (SPD) |Guido Westerwelle (FDP) |Philippus Rösler (FDP) |Sigmarius Gabriel (SPD) |Henricus Maas (SPD) | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) | |