Ericus Koch-Weser
Ericus Koch-Weser in consilio ministrorum Müller II(primus ad laevam in ordine sedente)
Ericus (Theod. Erich) Koch-Weser[1] (natus 26 Februarii 1875 Bremae Portu, mortuus 19 Octobris 1944 apud oppidum Rolandiam (Brasilia) vir publicus Germaniae et sodalis Factionis Theodiscae Democraticae (DDP) fuit.
Index
1 Iuventus et munus
2 Cursus honorum
3 Homo privatus, exilium
4 Nexus externi
5 Notae
Iuventus et munus |
Pater eius magister scholae fuit, mater filia mercatoris Iudaici erat. Annis 1884 - 1893 gymnasium Oldenburgi frequentabat atque deinde ad annum 1897 in Academia Lausannensi, Bonnae, Monachii, Berolini iurisprudentiae studebat et doctor promotus est. Anno 1897/1898 militavit et proximis annis referendarius et assessor iurisprudentiae fuit.
Cursus honorum |
Annis 1901 - 1909 Ericus Weser legatus senatus terrae Ducatus Oldenburgensis et magister civium oppidi Delmenhorst fuit, tum ad annum 1913 civitatis Urbis Hanseaticae Bremae legatus et director urbis Bremae Portus erat. Annis 1913 - 1918 legatus domus dominorum Borussiae et magister civium superior Cassalae erat. 1918 cum aliis factionem liberalem DDP condidit. Anno 1919 ab urbe Cassala legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Ab anno 1920 legatus Dieta Imperii Germanici erat - nunc in pago Visurgis et Amisiae. 3 Octobris 1919 - 4 Maii 1921 Koch Administer Imperii Rerum Internarum fuit in consiliis ministrorum Bauer, Müller I atque Fehrenbach. Anno 1924 praeses suae factionis DDP electus est. A mense Iunio 1928 ad 13 Aprilis 1929 Administer Imperii Iustitiae in consilio Ministrorum Müller II erat. Anno 1930 suam factionem cum aliis consociare in animo habuit, sed sodales DDP id negaverunt. Itaque ab omnibus magistratibus se recessit.
Homo privatus, exilium |
Ab anno 1930 iterum causidicus laboravit. Sed cum 1933 Nazistae rerum potiti sunt, ei laborare vetitum est. Itaque cum uxore et quattuor filiis in Brasiliam emigravit et ibi agricola fundum administrabat.
Nexus externi |
- Curriculum vitae in pagina Tabularii Foederalis Germaniae (Lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in libro legatorum Dietae Imperii in pagina Tabularii Bavariae Rei Publicae (lingua Theodisca)
Notae |
↑ Cognomen "Weser" non prius quam 1927 assumpsit, ut differret ab aliis legatis Dietae Imperii eiusdem nominis
Ministri Internarum Rerum Imperii Germanici
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hugo Preuß (SPD) | Gulielmus Stuckart (NSDAP) | |
Ministri Iustitiae Imperii Germanici
Otto Landsberg (SPD) | Eugenius Schiffer (DDP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | |
Gustavus Bauer (SPD) | Matthias Erzberger (Centrum) | Otto Geßler (DDP) | | |
Constantinus Fehrenbach (Centrum) | Rudolphus Heinze (DVP) | Ioannes de Raumer (DVP) | |
Hermannus Müller (SPD) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | | |
Magistri civium superiores Cassalae (ab anno 1900)
Augustus Müller | Ernestus Scholz | Bertramus Hilgen | |