Ricardus Lipinski
Ricardus (Theod. Richard) Lipinski (natus 7 Februarii 1867 Gedani, mortuus 18 Aprilis 1936 vico Bennewitz apud Lipsiam) vir publicus Germaniae et sodalis SPD et interim USPD fuit.
Iuventus et munus |
Post scholam finitam Lipinski tirocinium adiutoris mercatoris fecit et primo hoc munere vivit. Mox autem secretarius collegii opificum factus est et pro factione sua laboravit (vide infra). Annis 1894 - 1901 pro actis diurnis factionis SPD Lipsiae scribebat et ad usque 1933 domum editoriam possidebat et ipse scriptor erat.
Cursus honorum |
miniatur|rechts|Gedenktafeln am Reichstag
Lipinski ab anno 1890 sodalis SPD factus, annis 1903 - 1907 legatus Dietae Imperii Germanici electus est et ab anno 1907 praeses factionis Lipsiae fuit. Anno 1917 cum aliis SPD reliquit, quod contra bellum continuendum censebat, et ad factionem USPD accessit. Postquam Saxoniae rex Fridericus Augustus III mense Novembri 1918 dimissus et monarchia abolita est, Lipinski 15 Novembris 1918 - 21 Ianuarii 1919 praeses consilii legatorum populi et quasi praeses ministrorum Saxoniae erat. Anno 1919/1920 etiam legatus senatus terrae Saxoniae et annis 1920 - 1923 administer rerum internarum eius terrae fuit. Iam anno 1920 iterum legatus Dietae imperii electus est et ad annum 1933 mansit. Anno 1922 iterum ad SPD revertebat et ad annum 1933 iterum praeses huius factionis Lipsiae erat. Cum Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Lipinski in carcerem missus et ad annum 1935 retentus est.
Documents on Socialist Law
Nexus externi |
- Paginae de Lipinski in libris Dietae Imperii (lingua Theodisca)
Praesides Ministrorum Saxoniae
| Annis 1806 - 1952 Bernhardus de Lindenau |Julius Traugott de Könneritz |Carolus Braun |Gustavus Friedrich Held |Ferdinandus de Zschinsky |Fridericus Ferdinandus de Beust |Ioannes Paulus de Falkenstein |Ricardus de Friesen |Alfredus de Fabrice |Carolus de Gerber |Julius Ioannes de Tümmel |Hinricus Rudolph Schurig |Carolus de Metzsch-Reichenbach |Conradus Gulielmus de Rüger |Victor Alexander de Otto |Maximilianus Clemens Lotharius de Hausen |Henricus Gustavus de Beck |Rudolphus Heinze |Ricardus Lipinski |Georgius Gradnauer |Gulielmus Buck |Ericus Zeigner |Rudolphus Heinze |Alfredus Fellisch |Maximilianus Heldt |Gulielmus Bünger |Gualtherius Schieck |Manfredus de Killinger |Martinus Mutschmann |Rudolphus Friedrichs |Maximilianus Seydewitz Ab anno 1990 Curtius Biedenkopf |Georgius Milbradt |Stanislaus Tillich |Michael Kretschmer | |