Adamus Stegerwald
Adamus (vulgo: Adam) Stegerwald (natus 14 Decembris 1874 apud Herbipolim, mortuus 3 Decembris 1945 eodem loco) vir publicus Germaniae et sodalis factionis Centri, postea cum aliis conditor CSU fuit.
Index
1 Familia et iuventus
2 Munus
3 Cursus honorum
4 Nexus externi
Familia et iuventus |
Filius fuit agricolarum pauperum atque post scholam anno 1888 finitam tirocinium tignarii fecit, tum per Europa migravit.
Munus |
Annis 1900 - 1905 Coloniae Agrippinae et Monachii oeconomiae studebat. Ad usque annum 1929 fuit generalis secretarius collegii opificum Christiani.
Cursus honorum |
Stegerwald ab anno 1896 sodalis Centri fuit. Anno 1914 Bello Orbis Terrarum favebat et magistratum imperii frumenti rexit ad finem belli. Eodem tempore legatus nobilium Borussiae fuit. Annis 1919 - Novembrem 1921 administer Borussiae salutis publicae erat et ab Aprili 1921 usque ad mensem Novembrem etiam praeses ministrorum Borussiae erat. 1929 - 1930 Administer Imperii Commeatus, annis 1930 - 1932 Administer Imperii Laboris fuit. Anno 1919/1920 legatus Consilium Formae Civitatis Constituendae et annis 1920 - 1933 etiam legatus Dietae Imperii fuit. Quamquam contra Nazistas acriter certavit, tamen Martio 1933 cum eis egit et conditionibus quibusdam confirmatis 23 Martii legem extraordinariam cum factione sua probavit. Annis dictaturae a re publica se recessit, sed pensione administri vitam agere potuit. Post Coniurationem 20 Iulii 1944 brevi tempore in carcerem iactus est. Bello Orbis Terrarum II finito Stegerwald cum aliis factionem Christianam novam Bavariae condidit: CSU. Sed iam Decembre anni 1945 morbo pulmonis mortuus est.
Nexus externi |
- Curricula vitae in libris legatorum Dietae Imperii (lingua Theodisca)
Administri Commeatus Imperii Germanici
Ioannes Bell (Centrum) | Gustavus Bauer (SPD) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | | |
Administri Laboris Imperii Germanici
Gustavus Bauer (SPD) | Alexander Schlicke (SPD) | Franciscus Seldte (NSDAP) | | |
Hermannus Müller (SPD) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | | |
Henricus Brüning (Centrum) | Hermannus Dietrich (DDP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | | |
Henricus Brüning (Centrum) |Hermannus Dietrich (DDP) |Gulielmus Groener (nullius factionis) |Curtius Joël (nullius factionis) |Hermannus Warmbold (nullius factionis) |Ernestus Trendelenburg (nullius factionis) |Martinus Schiele (CNBL) |Adamus Stegerwald (Centrum) |Gottfriedus Treviranus (KVP) |Georgius Schätzel (BVP) |Ioannes Schlange-Schöningen (CNBL) | |
Regnum Borussiae Adolphus Hinricus Comes de Arnim-Boitzenburg | Res Publica Borussia Paulus Hirsch et Hinricus Ströbel | Hermannus Göring | |