Indus
24°18′43″N 67°45′49″E / 24.312059°N 67.763672°E / 24.312059; 67.763672 (Mouth of the Indus)
Vide etiam paginam discretivam: Indus (discretiva)
Indus[1] (vulgo Sindhū, Abāsīn, etc.; vide infra) est maius flumen quod Pakistaniam praeterfluit; ei etiam sunt cursus per Sinas et India.
Flumen, quod in Planitie Thibetana Sinae occidentalis prope Lacum Mansarovar in Regione Autonoma Thibetana oritur, cursum habet per districtum Ladakh Jammu et Kashmir, et deinde Pakistaniam per Regiones Septentrionales (Gilgit-Baltistan) intrat, per Pakistaniam Septentrionalem ad meridiem secundum omnem Pakistaniae longitudinem perfluens, ut postremum in Mare Arabicum prope portum Karachi in Sindh defluat. Sua longititudo est 3180 km, et id est longissimum Pakistaniae flumen.
Flumini est pelvis siccationis plus quam 1 165 000 chiliometra quadrata. Sua aestimata fluxio annua est circa 207 chiliometra cubica; ergo secundum fluxum annuum id est vicensimum primum orbis terrarum flumen. Id, in glaciariis summi mundi oriens, aquam oecosystematibus silvarum temperatarum, planitierum, et terrarum aridarum suppeditat. Una cum fluminibus Jhelum, Chenab, Ravi, Sutlej, Beas, et duo tributarii ex Khyber Pakhtunkhwa et Afgania, Indus delta constitit Pakistaniae in Rigveda Vedica ut Sapta Sindhu et in Iranico Zend Avesta ut Hapta Hindu memoratam, ambobus nominibus 'Septem Flumina' significantibus.
Flumen fuit res admirationis per Aetatem Classicam. Darius, Rex Imperii Persici, Scylacem Caryandensem ad explorandum flumen anno 510 a.C.n. misit.
Nomen fluminis dedit et civitati Indiae et epochae Indanae.
Index
1 Nomen
2 Descriptio
3 Geographia
3.1 Tributarii
4 Vita fera
5 Nexus interni
6 Notes
7 Bibliographia
8 Nexus externi
Nomen |
Hoc flumen Sanscritice सिन्धु ; Avestane Harauhuti ; Urdu دریائے سندھ Daryā-e Sindh ; Sindhice سنڌو Sindhu ; Pašto اباسين Abāsin 'Pater Fluminum' ; Punjabice سندھ Sindh ; Hindkoice سندھ Sindh ; Persice رود سند Rūd-e Sind ; Arabice Al-Sind ; Tibetanice Sênggê Zangbo 'Flumen Leonum' ; Mandarinice 森格藏布 / 狮泉河 / 印度河, pinyin Sēngé Zàngbù / Shīquán Hé / Yìndù Hé ; Graece Ινδός ; Turcice Nilab appellatur.
Descriptio |
Indus gravissimas oeconomiae Pakistaniae aquas suppeditat, praecipue rusticae provinciae Punjab, quae plurimum productionis agriculturae civitatis constitit. Quinque fluvii ex quibus Punjab appellatur sunt flumina Jhelum, Chenab, Ravi, Beas, et Sutlej. Indus etiam multas industrias graves praebet, et plurimum aquae quae bibi potest in Pakistania offert.
Geographia |
Tributarii |
- Nagar Flumen
- Astor Flumen
- Balram Flumen
- Dras Flumen
- Gar Flumen
- Ghizar Flumen
- Gilgit Flumen
- Gumal Flumen
- Kabul Flumen
- Kurram Flumen
- Panjnad Flumen
- Shigar Flumen
- Shyok Flumen
- Sohan Flumen
- Tanubal Flumen
- Zanskar Flumen
Vita fera |
Res de valle Indica relatae ex temporibus expeditionis Alexandri dicunt silvam sanam in regione crevisse, quae nunc multo recessit. Babur, Imperator Mughal, in suis memoriis (Baburnama) dicit esse secundum fluminis ripas Rhinocerotidas. Valles est sicca, plantas male sustinens; itaque agricultura praecipue ob inrigationem sustinetur.
Platanista gangetica minor, caeca Delphinidarum subspecies, solum in Indo invenitur, quamquam ea olim in tributariis fluminis habitabat. Secundum World Wildlife Fund, ea est unum ex periclitatissimorum Cetaceorum, quia solum circa mille singula nunc vivunt.[2]
Pisces generis Hilsae sunt pro cibo suavi hominum qui prope flumen habitant. Numerus piscium in flumine est amplus, atque Sukkur, Thatta, et Kotri sunt maiores piscatus sedes, omnibus in inferiore Sindh cursu sitis. Sed moles et inrigatio faciunt ut piscicultura sit oeconomicus magni momenti mos. Delta, ingens et ad meridio-orientem Karachi sita, a conservationistis appellatur una ex gravissimis orbis terrarum regionibus oecologicis. Flumen hic fit multae paludes, rivi, aestuaria, quae cum mari in aquis humilibus coeunt. Hic animalia marina abundanter inveniuntur, inter quae Bramidae et Dendrobranchiata.
Nexus interni
- Chura Sharif
- Cultus humanus Vallis Indi
- Foedus Aquarum Indi
HMS Indus, naves ex Indo appellatae- Sindhologia
- Terraemotu Hunza 1974
Notes |
↑ Marcus Tullius Cicero, De natura deorum 2.130.
↑ De hoc animali apud panda.org.
Bibliographia |
- Albinia, Alice. 2008. Empires of the Indus: The Story of a River. Prima editio Americana. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company ISBN 978-0-393-33860-7.
World Atlas, Editio Millennii, p. 265.- Fairley, Jean. 1978. The Lion River. Karachi.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Indum spectant. |
Blankonthemap, apud blankonthemap.free.de (Northern Kashmir WebSite)
Bibliographia Aquarum et Legum Internationalium, apud ppl.nl (Peace Palace Library)
De flumine, apud northernareas.org.pk (Northern Areas Development Gateway)
De montibus, apud macp-pk.org (Mountain Areas Conservancy Project)
Foedus Indi, apud wrmin.nic.in
De Mole Baglihar, apud hindu.com
De flumine, apud redtailcanyon.com
De vita fera Indi, apud worldwildlife.org
De rebus aquaticis, apud pulitzercenter.org (Pulitzer Center)
"First raft and kayak descents of the Indus headwaters in Tibet," apud shangri-la-river-expeditions.com
Tabula pelvis Fluminis Indi, apud earthtrends.wri.org (World Resources Institute)