Emeritus
Emeritus (PPP verbi emerere sive emereri) forma adiectiva in usu est ad professorem, episcopum vel hominem alterius professionis significandum, cui otium permissum est.
Saepe "emeritus" nomen honoris habetur, quod hominibus, qui officiis maximi momenti vel magni honoris fungebantur, datum est, ut puta Benedicto XVI papae, qui mense Februario 2013 titulum papae emeriti accepit.[1] Homini, cui nomen emeriti est, non necessario omnia officia relinquenda sunt, sed saepe partim in labore perseverare potest.
Index
1 Ecclesia Romana
2 Vita academica
3 Bibliographia
4 Notae
Ecclesia Romana |
Cum episcopus dioecesanus vel auxiliarius munus cedit, verbum emeritus pristino titulo additur, sicut "archiepiscopus emeritus", "episcopus emeritus", "episcous auxiliarius emeritus." Interdum sunt plures unius sedis episcopalis episcopi emeriti, si iis est vita satis longa.[2] De papa emerito iam supra dictum est.
Vita academica |
Olim munus professorum non nisi morte finitum est. Nomen emeriti quaedam huius traditionis continuatio est. In Germania et Francia e.g. professoribus emeritis facultas data est, ut quandam laboris vel pervestigationis portionem continuent, cum alii, qui cum praebendis dimissi sint, omni labore vacent. In Britanniarum Regno aliisque in terris titulus professor emeritus solis professoribus datus est qui meritis praestent.
Bibliographia |
- Emeritus, New Oxford American Dictionary (2. ed.), 2005.
- Emeritus, Merriam-Webster Dictionary (in interrete), 2006.
- Emeritus, Australian Concise Oxford Dictionary (3. ed.), 1997.
- Michael Hartmer, in: Christian Flämig et al. (ed.): Handbuch des Wissenschaftsrechts. 2. ed., Springer, Berolini 1996, ISBN 3-540-61129-0, vol. 1, p. 534–536. (Ius Germaniae)
- Andreas Reich: Bayerisches Hochschullehrergesetz. Kommentar. 2. ed., Bock, Bad Honnef 2000, ISBN 3-87066-776-1, p. 270–276. (Ius Bavariae)
l'article L952-11 du Code de l'Education (de titulo emerito in Francia dando)
Notae |
↑ Vide [1]
↑ Vide Annuarium Pontificium cuiuslibet anni.