Sumer
Sumer (Accadice: Šumeru; sed in lingua Sumerica Ki-en-ĝir) fuit cultura qui Mesopotamiam incolavit, inter Chalcolithicum et Aetatem Aeneam. Cultura materialis propria gentis Sumeriae primo videtur in facie Orchoense, et tandem in periodo Iemdet Nasr. Sumer floruit in aetate protodynastica, quae finuit anno 2234 c.C.n. cum Sargone urbes sumerias cepit. Sargonida dynastia extincta, Sumerii floruerunt ultime in aetate tertiae domus regiae in Ur, inter annos 2111 et 2004 a.C.n.
Sumerii magnas condiderunt urbes, quarum unaquaeque magnum templum deo patrono consecratum habebat, et a rege regebatur. Sumerii multum agriculturae alendisque animalibus consulebant: agros aratos inrigabant ut multas fruges ferrent, magnam fructuum arborumque varietatem scibant, boves, capras, asinos domesticos habebant. Rotam facere calebant, et aes fundere. Litteris cuneiformibus scripserunt.
Index
1 De nomine
2 Urbes Sumeriae
3 Religio
4 Notae
De nomine |
Nomen Sumer est vox Acchadiana. Sumeriani ipsi se appellaverunt Kengi. Nomen biblicum sennaar putatur esse forma huius sumer,[1] cui confer figura Aegyptia Sangar.
Urbes Sumeriae |
- Orchoë
- Borsippa
- Ur
- Lagaš
- Larsa
- Eridu
- Šuruppak
- Kiš
- Nippur
Pantibyblus (Bad-tibira)- Accad
Religio |
Dei et deae:
- Inanna
- Dumuzi
Notae |
↑ Gen. 10:10, Gen. 11:2, Gen. 14:1, Gen. 14:9, Ios. 7:21, Isa. 11:11, Dan. 1:2, Zac. 5:11