Erythrae (Ionia)

Multi tool use
Multi tool use





Vide etiam paginam discretivam: Erythrae (discretiva)





Ruinae amphitheatri Erythrarum


Erythrae, -arum f. (Graece Ἐρυθραί, Neograece Λυθρί, Turcice Ildırı) est oppidum parvum Turciae quae sub monte Coryco iacet inter ruinas urbis satis clari Ioniae antiquae. Ibi olim vites cultae sunt. Archestratus igitur de φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς scil. "Erythris viniferis" cantat (vide infra); incolae Mimantis montis, qui ad boream versus surgit, Herculem adorabant "Ipoctonum", scilicet qui ipes vitium interficit.[1] Ibi et silvae virebant venatoribus prosperae.[2] Panem Erythrarum pistoresque Lydos laudavit saeculo IV a.C.n. Archestratus:































Principio munus eloquar Cereris

Πρῶτα μὲν οὖν δώρων μεμνήσομαι ἠυκόμοιο
pulchra coma ornatae, amice Mosche: haec vero tu mente repone.

Δήμητρος, φίλε Μόσχε· σὺ δ´ ἐν φρεσὶ βάλλεο σῇσιν ...
qui Erythris uvarum fertilibus clibano educitur,

ἐν δὲ φερεσταφύλοις Ἐρυθραῖς ἐκ κλιβάνου ἐλθὼν
albus, speciosa pulchritudine nitens, cenantem te oblectabit ...

λευκὸς ἁβραῖς θάλλων ὥραις τέρψει παρὰ δεῖπνον ...
Esto tibi domi Phoenix quidam aut Lydus

Ἔστω δή σοι ἀνὴρ Φοῖνιξ ἢ Λυδὸς ἐν οἴκῳ,
Qui tui palati gnarus quotidie

ὅστις ἐπιστήμων ἔσται σίτοιο κατ´ ἦμαρ
Ut iusseris omnifarias panis species conficiat.[3]

παντοίας ἰδέας τεύχειν, ὡς ἂν σὺ κελεύῃς.[4]




Notae |




  1. Strabo, Geographica 13.1.64


  2. Strabo, Geographica 14.1.33


  3. Versio Dalechampii


  4. Archestratus, Hedypathia frr. 5-6 Olson et Sens apud Athenaei Deipnosophistas 111e, 112b



Nexus externi |



  • Erythrae inter urbes Ioniae .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Francogallice)


Bibliographia |



  • "Erythrae" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (Londinii, 1854) textus

  • "Erythrae" in Richard Stillwell et al., The Princeton Encyclopedia of Classical Sites (Princeton, 1976) Textus




Nn,bbYYrdQteL0ODrKTj0DV,5mRuHf ZAyYoKLEcquL587LbU3h v9b2sMm,u38CwuZJZh5It
mtbRvkcCfk95M,8JVC,WrkDXKPz ieZHDl9oKN 4z9Eqk,53vR XrGKESfjWc 3rEyp8sestzRDtM0rLB7,3t,3,zXQsnlf6SXiTs9

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output