Mons Casinus






Montis Casini archicoenobium


Mons Casinus[1] vel Mons Cassinus[2] est mons Italiae meridianae, in cuius vertice monasterium eiusdem nominis se attolit. Quod est archicoenobium ordinis Sancti Benedicti, abbatia territorialis ecclesiae Catholicae Apostolicae Sedi immediate subiectae.


Coenobium, in colle rupestri (altitudinis 516 m.) prope Casinum, oppidum in Latio meridiano, situm, a Benedicto de Nursia sub annum 529 conditum est. Compluries deletum, toties reviruit (unde illud "succisa virescit" in insigni monasterii) et per multa saecula litteris artibusque clarebat. Gravitate princeps habetur omnium coenobiorum, quae regulam eiusdem Benedicti sequuntur, et archiabbatia sive archicoenobium nominatur sive ob reliquias illius, quae secundum memoriam antiquam in crypta ecclesiae abbatialis venerantur, sive ob ipsam regulam, quae quamvis pro solis monachis Montis Casini scripta tamen virtutibus eminens priores regulas paulatim multis monasteriis submovebat, ut tandem sub Carolo Magno lex vitae monasticae facta sit et magni momenti esset ad formandum cultum humanum civilemque Medii Aevi nec non Europae Occidentalis.




Index






  • 1 Historia


  • 2 Visu digna


  • 3 Officia et munera


  • 4 Dioecesis


  • 5 Monachi praeclari


  • 6 Nexus interni


  • 7 Notae


  • 8 Bibliographia


  • 9 Nexus externi





Historia |




Crypta: altare cum statuis S. Benedicti et S. Scholasticae


Papa Gregorius Magnus in secundo libro dialogorum[3] refert Benedictum prope Casinum oppidum, quod tum "in excelsi montis latere" situm erat, in luco Apollinis monasterium novum construxisse Sublacensi coenobio propter controversias cum quodam presbytero relicto: "Contrivit idolum, subvertit aram, succendit lucos atque in ipso templo Apollinis oraculum beati Martini, ubi vero ara eiusdem Apollinis fuit, oraculum Sancti Ioannis construxit" (dial. 2,8). Memoria benedictina posterioris temporis hoc anno 529 factum esse vult, quo modo coenobium Montis Casini cum Academia Atheniensi eodem anno clausa aequare videtur (quasi sit nova Academia pro mundo Christiano condita).[4] Ibi Benedictus regulam scripsit; ibi et Totilam, regem Ostrogothorum hospitio recepit (dial 2,14) sub annum 543, quod est unicum tempus in vita Benedicti fide historica satis certum; ibi (secundam traditionem 21 Martii 547) mortuus et sepultus est.


Anno 577, coenobium a Langobardis destructum est, quapropter monachi superstites Romam fugerunt. Primis annis octavi saeculi restitutum est Petronace abbate, Pontificis Gregorii secundi iussu. Tum aetas florens coepit coenobio Casinensi. Inter monachos erant Carlomannus Pippini III frater, Ratchis (rex Langobardorum) et Paulus Diaconus, qui Historiam gentis Langobardorum scripsit. Ex donatione Gisulfi ducis Beneventi Terra Sancti Benedicti proficiscebatur, quae erat regio inter Montem Casinum et Mare Tyrrhenicum, non tam terrae ambitu quam auctoritate in rebus publicis ecclesiasticisque conspicua.


Anno 883, turba Musulmanorum (qui tum Saraceni nominabantur) monasterium invaserunt, diripuerunt, incenderunt. Cecidit Bertarius abbas, superstites monachi confugerunt Teanum primum, deinde Capuam. Medio autem decimo saeculo, vita monachalis refloruit et sub abbate Desiderio (abbas 1058–1087), qui postea pontifex Victoris III nomine fuit, coenobium ad summum apicem dignitatum perventum est. Amplius quam 200 monachis polluit, manuscriptis litteris arte per occidentem claruit, basilica restituta atque a musivariis? [Constantinopolis|Constantinopoli]] arcessitis exornata est.


Anno 1349, monasterium propter terrae motum tertium deletum est. Denuo splendide aedificatum est, cum autem formam magnitudinis pulchritudinisque usque ad annum 1944 retineret, auctoritatem paulatim amittebat. Anno 1503, coenobium una cum Terra Sancti Benedicti in dicionem regni Neapolitani venit, anno 1505 monasterio Sanctae Justinae Pataviensi coniunctum, anno 1799 a militibus Napoleonicis expilatum et paulo post suppressum est. Tempore restaurationis iterum reviruit, cum autem reliqua monasteria in Italia sita anno 1866 supprimerentur, coenobium Montis Casini in monumentum gentis proprium mutatum est monachis custodibus.




anno 1944: monasterium devastatum


Funditus deletum est coenobium denique 15 Februarii 1944, cum bello mundano II in prima acie fuit inter armas hostiles. Quantum hodie potest videri secundum pristinam aedificandi rationem constructum est, ex proposito abbatis restitutoris Ildefonsi Rea: "ubi erat, sicut erat."[5]



Visu digna |




Benefactorum claustrum.


Claustrum „del Bramante“ appellatum, benefactorum claustrum, basilica, museum at alia visu digna in pagina Montis Casini spectari possunt, ubi diversis linguis (inter quas et Latina) imaginibus additis uberius explicantur.



Officia et munera |


Officium eminens opus Dei est (secundum illud Sancti Benedicti: “Nihil operi Dei praeponatur” [6]), quamobrem monachi septies in die ad orationem conveniunt.
Praeterea pars monachorum vitam consumit in studiis, pars in bibliothecam archiviumque administrando, alii se dedunt iconibus sive sacris imaginibus pingendis, alii in sollicitudine sunt de peregrinis accipiendis vel operam in diveris apparitionibus ad cultum humanitatemque spectantibus ponunt.



Dioecesis |


Montis Casini coenobium est abbatia territorialis et sedes dioecesis ecclesiae Catholicae Apostolicae Sedi immediate subiectae, quae ad regionem ecclesiasticam Latii pertinet. Nomen sedis episcopalis Abbatia Territorialis Montis Cassini. Saeculo sexto constituta anno 2014, numerus Christfidelium 11 est. Hoc tempore ab archiabbate Donato Ogliari regitur[7].



Monachi praeclari |



  • Carlomannus (maior domus)


  • Paulus Diaconus, historicus


  • Amatus Casinensis, historicus

  • Fridericus de Lotharingia = Stephanus X, papa

  • Desiderius = Victor III, papa, antea abbas monasterii fuerat

  • Ioannes dei Caetani d'Aragona = Gelasius II, papa, antea cancellarius ac bibliotecarius in monasterio Montis Casini fuerat.


Nexus interni




  • Latium,


  • Casinum,


  • Abbatia Territorialis Montis Cassini,


  • Provincia Frusinatem,


  • Congregationem Casinensem,


  • Ordinem Sancti Benedicti,


  • Regionem ecclesiasticam Latii,


  • Dioecesem Sedi Apostolicae immediate subiectam.



Notae |




  1. Gregorius Magnus, Dialogi 2,8,10 (in interrete: [1]; J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Georges et al.


  2. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3 et al.


  3. Adalbert de Vogüé, ed., Dialoghi (I – IV) (=Gregorius Papa I.: Dialogi de vita et miraculis patrum Italicorum), in Opere di Gregorio Magno, vol. 4 (Romae 2000) Latine–Italice.


  4. Licet coincidentia temporis invitet ad coniectandum de tali continuatione studiorum, neque Benedictum Academiam condere voluisse neque Montem Casini initio magni momenti in litteris tradendis fuisse satis constat. Confer etiam Schupp, Franz, Geschichte der Philosophie im Überblick (Hamburg 2003), p. 106-107.


  5. confer Paginam Montis Casini.


  6. / Regula Benedicti, 43


  7. http://www.catholic-hierarchy.org/diocese/dmcas.html



Bibliographia |


  • Dell’Omo, Mariano. 1999. Montecassino: Un abbazia nella storia. Mediolani: Cinisello Balsamo. Italice, Latine.


Nexus externi |




  • Pagina Montis Casini - Italice.


  • Series abbatum Montis Casini coenobii - Italice.


  • De proelio apud Montem Casinum - Anglice.




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana