Radulphus (monachus Fontis Frigidi)

Multi tool use
Multi tool use




Radulphus (mortuus anno 1207) fuit abbatiae Fontis Frigidi monachus ordinis Cisterciensis et ab anno 1203 legatus pontificalis contra haeresem Catharorum una cum monacho Petro de Castro Novo institutus; quibus ab anno proximo praepositus est Arnoldus Amalricus Cisterciensis abbas. Illi mense Decembri anni 1206 iuxta Montepessulano invenerunt Didacum Oxomensem episcopum nuper ab apostolico sede reditum. Inde omnes, una cum Dominico Didaci contubernio, praedicationem ad Catharos susceperunt (an Innocentius haec praevidisset non liquet). Anno 1207 mortuus est apud abbatiam quae dicitur Franca Vallis; depositionem eius die 9 Iulii commemorant Cisterciani.



Officia |



  • monachus abbatiae Fontis Frigidi ab anno 1202

  • legatus pontificalis ab anno 1203



Fontes |



  • Petrus Vallium Cernaii monachus, Historia Albigensis 6, 20, 21, 50


Bibliographia |


  • H. Zimmermann, Die päpstliche Legation in der ersten Hälfte des 13. Jahrhunderts. 1913




Bullet blue.pngDe hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.







ydp iprZ,6 3ngMEnHLgEc5,p,mwH,mKMYXqCW4,fjson,iOwmRmfyZx,YlW46 4GwesD DYnqAwAEdnV
lmOBsJEYWYDrY U0QA4Yj2EzhpfYbc7kkBHHmzB,a y

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output