Acheron





































Acheron



Vallis fluminis Acherontis



Longitudo
58 km






Principium

Tomaros, Ori Souliou in nomo Ioannina
Ostium

Mare Ionicum

Regio

Epirus (Graecia septentio-occidentalis)

Acheron[1] (Graece Ἀχέρων, Neograece Αχέροντας) est flumen, quod per 58 chiliometra se extendit et per Epirum in Graecia septentrio-occidentali fluit.
Acheron flumen etiam in mythologia Graeca reperiri potest: In mythologia Orcus flumine Acheronte continetur.



In mythologia |




In illustratione divinae comoediae Gustavus Doré pinxit Charontem mortuos per Acherontem in Orcum transducere.


In mythologia Graeca et in Dantis Divina Comoedia Acheron est unus ex quinque fluminibus Orci: Flumina Styx, Cocytus, Phlegethon et Lethe effunduntur in Acherontem.


Praeter Stygem Acheron quoque dicitur flumen, per quod Charon mortuos in Orcum traducit.


In Platonis Phaedone mortui, qui medio modo vitam peregerunt, per Acherontem in paludem Acherusiam perveniunt, ubi poenas dantes iniuriarum purgantur.



Notae |




  1. Cicero, De natura deorum 3.43.14 (de flumine mythologico); Livius, Ab urbe condita 8.24.3.2 (de flumine vero).



Nexus externi |



  • De Acheronte in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Geography (1854).



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana