Herodotus






Herodoti protome.





Statua Herodoti Halicarnassi temporibus recentioribus erecta.


Hērodotus (Graece Ἡρόδοτος) fuit rerum gestarum scriptor Graecus, Halicarnassi fere 485 a.C.n. natus, mortuus circa 420 a.C.n.




Index






  • 1 Vita


  • 2 Historiae


    • 2.1 Conspectus




  • 3 Nexus interni


  • 4 Notae


  • 5 Bibliographia


  • 6 Nexus externi





Vita |


Herodotus Halicarnassi in Asia Minore sita haud ignoto loco natus est. Hac in urbe ex iuventute res publicas curavit atque conatus Lygdamidem tyrannum expellere ipse exul Samum in insulam confugit. Pacto autem cum tyranno composito, iterum eversionem tyranni studebat eumque demum depellere valuit. Tamen Herodotus paulo post e patria in Thurios in Italia sitos emigravit, quos ipse condidisse colonumque eius factum esse traditur. Anno 447 a.C.n. Athenis versabatur, ibidemque consuetudine Sophoclis ac Periclis utebatur. Hac in urbe etiam opera sua recitavit. Demum autem Thurios reversus est.


Herodotus itinera omnes in partes fecisse dicitur, inter quas praesertim Aegyptus, Pontus, et Thraciae, necnon Macedonia et Scythia eminent. Praeterea in orientalibus partibus itemque Babylonia versatum esse traditur; sunt autem, qui hodie eum talia suscepisse negent eumque mendacem appellent.


De vita Herodoti in opere suo nulla tradita sunt. Herodotus paulo ante opera edita vita discedit.


Ipsum verbum, quod est historia Herodotus ille finxit, et primus historicus habetur, qua re Cicero eum patrem historiae (De Legibus, 1.5) nominavit, sed quod nonnumquam fabellas potius quam facta refert, sunt qui eum dicant esse potius patrem mendaciorum.



Historiae |



Searchtool.svgSi plus cognoscere vis, vide Historiae Herodoti


Conspectus |




Mundus a Herodoto descriptus


Omnium scriptorum antiquitatis eum studiosissime exterarum gentium mores atque consuetudines indagavisse hodie consentiunt. Putatur opus ab auctore varias in partes divisum esse (lógoi). Quo tempore editae sunt historiae eius adhuc ambiguitur. Constat eum eventorum anni 430 a.C.n. et praeterea etiam anni 427 a.C.n. mentionem fecisse. Imprimis descriptioni bellorum Graeco-Persicorum operam dedit.


Maximi momenti in ratione politica adhuc est illa notissima deliberatio de constitutione seligenda in libro III 80–84 facta.


Multos annos ex mercatoribus, militibus necnon vagantibus quaerebat de factis qua in opere suo descripserit, ut exempli gratia invasiones Xerxis I in Graeciam necnon Salaminiam pugnam quam accuratissime redderet. Eodem more ac Hecataeus multas gentes in operibus descripturus ipse visitavit.


Historiarum exstant multae versiones Latinae, exempli gratia a Laurentio Valla facta[1].


Nexus interni



  • Mercatus matrimonialis Babylonius, pictura Eduini Long


Notae |




  1. Herodoti Halicarnassei historiographi libri novem, Musarum nominibus inscripti, interprete Laurentio Valla... 1537.



Bibliographia |


  • Rollinger, Robert. 2003. Herodotus ii. The Histories as a source for Persia and Persians. In Encyclopaedia Iranica Online


Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Herodotum spectant.



  • Historiarum Textus apud Perseum.





Incubator-logo.svg
Lege Ἡρόδοτος ("Herodotus") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam



Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana