Gulielmus I (rex Angliae)






Gulielmus, dux Normannorum, in Tapete Baiocensi pictus


Gulielmus I (Latine huius temporis Willelmus; Anglosaxonice Willelm; posterioribus Anglice William the Conqueror, scilicet "Conquestor",[1]Francogallice Guillaume le Bâtard, scilicet 'Nothus'), fuit filius Roberti I ducis Normannorum Herlevaeque eius amasiae. Natus est Falesiae circa annum 1028, mortuus Rothomagi die 9 Septembris 1087. Anno 1066, a pugna Hastingensi incipiens, Angliam expugnavit; rege Haroldo mortuo, Gulielmus factus est rex Angliae. Ille quidem ultimus est, hodie usque, qui ex continente Europae terra Britanniam cepit.





Castellum Falesiae ad Falesiam situm, ubi Gulielmus natus est.




Index






  • 1 Vita


  • 2 Fontes de vita et regno Gulielmi I


  • 3 Gulielmus I apud posteriores


  • 4 Nexus interni


  • 5 Notae


  • 6 Bibliographia





Vita |


Londinii turrim Londiniensem aedificari iussit. Gulielmus, ut Liber de Wintonia (vulgo Domesday Book) scriberetur Wintoniae, curavit. Anno 1053 in matrimonium duxit Matildam, filiam comitis Balduini V Flandriae. Ex ea octo (aut plures) liberos genuit:




  1. Robertus II vel III (c. 1054–1134), dux Normannorum

  2. Adelais (c. 1055–?)?

  3. Caecilia (c. 1056–1126), abbatissa


  4. Gulielmus II Rufus (1056–1100), rex Angliae

  5. Ricardus (1057-c. 1081), mortuus in venatione


  6. Adela (c. 1062–1138) quam in matrimonium duxit Stephanus (comes Blesensis) et ex ea genuit regem Stephanum

  7. Agatha (c. 1064–c. 1080)

  8. Constantia (c. 1066–1090) quam in matrimonium duxit Alanus IV (dux Britanniae)

  9. Matilda?


  10. Henricus I (1068–1135), rex Angliae



Fontes de vita et regno Gulielmi I |



  • Chronica Anglosaxonum


  • Guillelmi Malmesburiensis De gestis regum Anglorum


  • Henrici Huntindoniensis Historia Anglorum

  • Tapete Baiocense


  • Willelmus Neuburgensis, Historia



Gulielmus I apud posteriores |





Nummus Anglicus Gulielmi.




Cruces a rege Guillelmo reginaque Matilda et subscriptio a Lanfranco archiepiscopo post Concilium Windleshorense (1072) impositae.




Gulielmi I sepulcrum: "Hic sepultus est Invictissimus GUILLELMUS CONQUESTOR, Normanniae Dux et Angliae Rex, huiusce Domus CONDITOR, Qui obiit anno M.LXXXVII."




Gulielmus (supra ad sinistram partem) cum filiis duobus, Gulielmo (ad dextram), Henrico (infra ad sinistram), et nepote Stephano III. Matthaeus Paris, Chronica maiora ab eo ipso picta: Bibliotheca Britannica MS BL Royal 14.C.vii f. 8v.


Gulielmus Camden[2] haec narravit de Gulielmo Conquestore:


"Ex hoc Rollone natus est Guilielmus cognomento Longa Spatha a longo quem gestavit ense, Guilielmo Richardus eius nominis primus, cui filius, et ex filio nepos eodem nomine successere, sed Richardo III sine sobole defuncto Robertus frater suffectus, qui ex amasia Guilielmum illum progenuit quem Conquestorem et Bastardum vulgo vocamus, qui singuli rebus domi bellique gestis principes illustrissimi. Dum Guilielmus iste iam aetate maturus Normanniae praeesset, Eduardus Sanctus cognomento Confessor rex Angliae e Saxonico stirpe ultimus in coelestiam patriam cum summo suorum desiderio emigravit, qui ex Gulielmi cognata Emma filia Richardi eius nominis primi ducis Normanniae natus, in Normannia exul eum successorem sibi fore promiserat. Verum Haroldus Godwini filius, domus regiae maior, regnum occupavit, quem ut exturbarent hinc Tosto frater, illinc Normanni omnem moverunt lapidem. Verum cum ille Tostonem fratrem et Haraldum Norwegiae regem, quem in belli societatem Tosto sibi adiunxerat, iusto praelio non incruenta victoria prope Stamford-brig in Eboracensi agro peremisset, ecce vix novem interiectis diebus Gulielmus (cognomento Bastardus) Normanniae dux, Eduardi modo defuncti promissis, adoptione, et affinitate fretus, magno conscripto exercitu in Anglia inter australes Saxones appulit. In quem signa statim convertit Haroldus, lassato licet milite, rebusque superiori bello omnino accisis. Haud procul ab Hastings concurritur, ubi Haroldus in medium praelium se inferens, acriter dimicans cecidit, magno Anglorum numero interfecto, difficile est ad fidem summas exacto numero concipere. Guilielmus victor protinus infesto agmine per Wallingfordiam Londinum petit, admissusque rex inauguratur, utpote cui, ut ipse ait, Regnum Dei providentia destinatum, et beneficio concessionis Domini, et cognati gloriosi regis Eduardi consessum, et pauculis interpositis lineis subiungit, benignissimum regem Eduardum illum in regnum Angliae adoptivum haeredem instituisse. Quanquam si historiae S. Stephani Cadomensis credere libet, extremum spiritum in haec verba emisit: Diadema regale quod nullus antecessorum meorum gessit adeptus sum, quod divina solummodo gratia, non ius contulit haereditarum. Et paulo post, Neminem Angli regni constituo haeredem, sed aeterno conditori, cuius sum, et in cuius manu sunt omnia, illud commendo. Non enim tantum decus haereditario iure possedi, sed diro inflictu, et multa effusione sanguinis humani periuro regi Haroldo abstuli, et interfectis vel fugatis fautoribus eius dominatui meo subegi."













Antecessor:
Haroldus II

Rex Angliae
1066–1087
Successor:
Gulielmus II



Antecessor:
Robertus II

Dux Normannorum
1035–1087
Successor:
Robertus III

Nexus interni



  • Stigantus

  • Victoria Angliae Normannica



Notae |




  1. " Guilielmo Normanno Angliae regi (quem vulgo vocant Conquestorem)": Franciscus Bacon, Historia regni Henrici septimi regis Angliae cap. 1.


  2. Gulielmi Camdeni, Britannia (1607) editio interretialis



Bibliographia |



  • Alberge, Dalya. 2016. Not so jovial after all: how historians misunderstood William the Conqueror. The Guardian, 20 Augusti.

  • Bates, David. 2001. William the Conqueror. Stroud: Tempus. ISBN 0752419803.

  • Carpenter, David. 2004. The Struggle for Mastery: The Penguin History of Britain 1066–1284. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0-14-014824-8.

  • Clanchy, M. T. 2006. England and its Rulers: 1066–1307. Ed. 3a. Blackwell Classic Histories of England Oxoniae: Blackwell. ISBN 1-4051-0650-6.

  • Collins, Roger. 1999. Early Medieval Europe: 300–1000. Ed. 2a. Novi Eboraci: St. Martin's Press. ISBN 0-312-21886-9.

  • Douglas, David C. 1964. William the Conqueror: The Norman Impact upon England. Berkeleiae: University of California Press.

  • Fryde, E. B., D. E. Greenway, S. Porter, et I. Roy. 1996. Handbook of British Chronology. Ed. 3a. Cantabrigiae : Cambridge University Press. ISBN 0-521-56350-X.

  • Given-Wilson, Chris, et Alice Curteis. 1995. The Royal Bastards of Medieval England. Novi Eboraci: Barnes & Noble. ISBN 1-56619-962-X.

  • Huscroft, Richard. 2009. The Norman Conquest: A New Introduction. Novi Eboraci: Longman. ISBN 1405811552.

  • Lawson, M. K. 2002. The Battle of Hastings: 1066. Stroud: Tempus. ISBN 0752419986.

  • Marren, Peter. 2004. 1066: The Battles of York, Stamford Bridge & Hastings. Barnsley Angliae: Battleground Britain. Barnsleiae ANgliae: Leo Cooper. ISBN 0-85052-953-0.

  • Rex, Peter. 2005. Harold II: The Doomed Saxon King. Stroud Angliae: Tempus. ISBN 978-0-7394-7185-2.

  • Searle, Eleanor. 1988. Predatory Kinship and the Creation of Norman Power, 840–1066. Berkeleiae Californiae: University of California Press. ISBN 0-520-06276-0.

  • Van Houts, Elisabeth. 2002. Les femmes dans l'histoire du duché de Normandie. Tabularia "Études" 2: 19-34.

  • Walker, Ian. 2000. Harold the Last Anglo-Saxon King. Gloucestershire: Wrens Park. ISBN 0905778464.

  • Williams, Ann. 2003. Æthelred the Unready: The Ill-Counselled King. Londinii: Hambledon & London. ISBN 1852853824.









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana