Appius Claudius Pulcher (consul 54 a.C.n.)
Appius Claudius Pulcher (mortuus in insula Euboea 48 a.C.n.) fuit in republica Romana senator et fautor Pompei in bello civili. Consulatum anno 54 a.C.n. gessit. In scientia augurali multum versatus est et nonnullos libros de ea re conscripsit. Teste Cicerone necromantiae quoque vel "psychomantiae" operam dabat[1]. Pythiam demum Delphis consuluisse initio belli civilis et ambiguum responsum rettulisse mortem suam nuntians a pluribus auctoribus narratur[2].
Index
1 De familia
2 De cursu honorum
3 Notae
4 Fontes
5 Bibliographia
De familia |
Appio Claudio Pulchro, patricia et clarissima gente Claudia orto, pater fuit consul anni 79 a.C.n. eiusdem nominis, frater autem acerrimus Ciceronis inimicus Publius Clodius Pulcher, qui nomen gentilicium Claudium in Clodium mutavit, cum in plebem adoptione transiit, sorores tres quarum una Clodia maritum Quintum Caecilium Metellum Celerem habuit, altera Lucio Lucullo nupsit atque post mariti ecx Asia reditum repudiata est[3]., alia quae Quinti Marcii Regis uxor fuit. Appius minorem filiam Claudiam Marco Iunio Bruto collocavit, cuius socer fuit, alteram filio maiori Gnaei Pompei[4].
De cursu honorum |
- 72 - 70 a.C.n. Legatus (tribunus militum ?) Lucii Luculli, sororis mariti, in bello Mithridatico qui eum ad regem Armeniorum Tigranen frustra misit Mithridatem sibi ut traderet petitum[5].
57 a.C.n. Praetor
56 a.C.n. Pro praetore in Sardinia mense Aprili Lucam ad Caesarem venit[6]
54 a.C.n. Consul. A Gaio Pomptino stetit qui adversantibus praetoribus Catone et Servilio die IV Kal. decembres de Allobrogibus triumphavit[7].
53 - 51 a.C.n. Proconsul in Cilicia.
50 a.C.n. Censor cum Calpurnio Pisone.
49 a.C.n. Cum maiore parte senatorum Pompeium in Graeciam secutus est. Brevi tamen mortuus est nec proeliorum particeps fuit.
In censura et severus et Caesarianis iniquus fuit (etenim Pompeio in discordia civili favebat) : et libertorum liberos et multos alios (e quibus notissimus fuit historicus Sallustius Crispus) e senatu expulit[8]. Ob asperitatem morum etiam cum tribuno plebis Curione et aedile Marco Caelio Rufo[9] vehementer conflixit, qui tum ad Caesarianas partes transierunt.
Notae |
↑ Tusc. I,37 et Divin. I,132.
↑ Lucanus, loc. cit. Orosius Historiae VI,15,11.
↑ Plutarchus, Lucullus 21, 34, 38. Cicero, Pro Milone 73.
↑ Cicero ad Fam. III 4.2, 5.5, 10.10. Dio Cassius 39.60
↑ Plutarchus, Lucullus 19 et 21.
↑ Plut., Caes. 21
↑ Ad Att. IV.18.4.
↑ Dio Cassius 40.63-64. Cicero, Ad fam. 8.14.4. De div. I.29.
↑ Ad Fam. VIII.12
Fontes |
Cassius Dio, libro XXXIX Historiae Romanae, cap. 6-8, 60 necnon libro XL cap.63-64.
Cicero, libro secundo Epistularum ad familiares, ep. 13 necnon libro octavo ep. 6, 8, 12, 14, 17.
Brutus, capitulis 267 et 324.- libro primo de Divinatione 29-30, 105 et 132.
- libro quarto Epistularum ad Atticum, epistulae 1 et 17-18, necnon libro quinto ep. 16-17.
In Pisonem 35.- libro primo Tusculanarum disputationum cap. 37.
Lucanus libro quinto Pharsaliae versibus 65-236.
Plutarchus, Pompeius 57.
Lucullus 19 et 21.
Varro, De re rustica (Ap. Claudius Pulcher est dialogi persona)
Bibliographia |
- "Claudius (38)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~) vol. 1 pp. 770-771
- Jeffrey Tatum, 'The Marriage of Pompey's Son to the Daughter of Ap. Claudius Pulcher', Klio 1991(73) : 122-129 Hic legere potes
Antecessores: Marcus Licinius Crassus II et Gnaeus Pompeius Magnus II | Consul 54 a.C.n. cum Lucio Domitio Ahenobarbo | Successores: Marcus Valerius Messalla Rufus et Gnaeus Domitius Calvinus |