Edinburgum



Coordinata: .mw-parser-output .geo-default,.mw-parser-output .geo-dms,.mw-parser-output .geo-dec{display:inline}.mw-parser-output .geo-nondefault,.mw-parser-output .geo-multi-punct{display:none}.mw-parser-output .longitude,.mw-parser-output .latitude{white-space:nowrap}
55°57′11″N 3°11′20″W / 55.95306°N 3.18889°W / 55.95306; -3.18889





Wikidata-logo.svg Edinburgum

Res apud Vicidata repertae:

Edinburgum: insigne




Civitas: Britanniarum Regnum
Numerus incolarum: 464 990
Zona horaria: UTC
Situs interretialis

Gubernium



Praefectus: Frank Ross




Geographia



Superficies: 259±1 chiliometrum quadratum




Coniunctiones urbium



Urbes gemellae: Monacum, Nicaea, Florentia, Edimburgum, Vancuverium, Didacopolis, Siganum, Kiovia, Alburgum, Kyotum, Cracovia, Vilna, Segovia, Petropolis, Kyotum, Aalborg Municipality




Tabula aut despectus


Edinburgum: situs




Edinburgum[1][2] seu Edimburgum[3][4] (Anglice Edinburgh) est urbs capitalis Scotiae et una ex eius triginta duabus regionibus conciliaribus reipublicae dicatis. Quae, in Lothian per meridianum Firth of Forth litus sita, secunda a maxima urbs Scotica ad numerum incolarum pertinens ac septima a maxima in Britanniarum Regno est. Urbs vetus ab Unitarum Nationum educationis scientiae culturae ordine inter patrimonia totius mundi enumerata est.




Index






  • 1 Historia


  • 2 Oeconomia


  • 3 Cultura


  • 4 Clima


  • 5 Incolae notabiles


  • 6 Regiones urbanae


  • 7 Notae


  • 8 Bibliographia


  • 9 Pinacotheca





Historia |




Castellum Edinburgense


Primum de Edinburgo saeculo XII scriptum est, cum scilicet anno 1124 Rex David I terras "Ecclesiae Sanctae Crucis Edwinesburgensi" cessit.



Oeconomia |


Edinburgum optimam oeconomiam totius Scotiae habet, exigua ratione inopiae laboris, permultis ab externis civitatibus et nationibus immigrantibus.



Cultura |


Edinburgum hodie duas greges pedilusorum habet: Hibernian et Heart of Midlothian. Ambo in Scottish Premier League contendunt.



Clima |


Sicut Britanniae fere omni, urbi Edinburgi clima est temperatum oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima a mense Decembri ad Februarium 1.5° atque mensibus Iulio et Augusto 11.5°, maxima inter 7° et 19°, sed minima extrema usque hodie nota −14.6° mense Decembri 2010 in regione urbana Gogarbank, maxima extrema 31.4° die 4 Augusti 1975 apud aëroportum Turnhouse; pluviis mense Aprili ad 40 mm tantum, mense Octobri ad 76 mm elevatis; diebus pluviosis per annum totum fere 124 incidentibus, horis solis fulgentis mense Decembri 46, mense Iulio 172, per annum totum 1 426 relatis.[5]



Incolae notabiles |




Diagramma aeris Edinburgi




  • Antonius Blair, primus Britanniarum Regni minister


  • Arthurus Conan Doyle, scriptor


  • Ioannes Connery, histrio


  • Lindsay Duncan, actrix


  • Georgius Hamilton Gordon, primus Britanniarum Regni minister


  • Iacobus Hector, geologus


  • Iacobus Hutton, geologus


  • Daniel Rutherford, chemicus et botanicus


  • Gualterus Scott, scriptor


  • Robertus Ludovicus Stevenson, scriptor



Regiones urbanae |


Leith nunc est distincta pars Edinburgi. Edinburgum cum Leith anno 1920 contributum est.



Notae |




  1. J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3; Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, 2009.


  2. Vb. adiect. "Edinburgensis", cf. titulos librorum Pharmacopœia Collegii Regii Medicorum Edinburgensis, Hortus Medicus Edinburgensis etc.; rarius "Edinensis", cf. nomen Scholae Regiae Edinensis


  3. Gilbertus Burnet, Historia reformationis ecclesiae Anglicanae (Genevae, 1689)(pars 2 p. 56 apud Google Books)


  4. Vb. adiect. "Edimburgensis", cf.
    "Archidioecesis Sancti Andreae et Edimburgensis" e The Hierarchy of the Catholic Church (situs a Davide M. Cheney elaboratus) .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
    (Anglice)



  5. Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis



Bibliographia |


  • Tom Campbell, "Story of cities #10: how the dirty Old Town became enlightened Edinburgh" in The Guardian (29 Martii 2016)




Pinacotheca |




Nationes Regni Britanniarum (et capita)









Arms of the United Kingdom.svg

Anglia (Londinium) • Cambria (Cardiffa) • Hibernia Septentrionalis (Belfastum) • Scotia (Edimburgum)
Opus geopoliticum • Porta Regni Britanniarum










Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana