Apologus
Apologus est narratiuncula ficta et fabulosa, ea praesertim, in qua animalia rationis expertia, et plantae loquentes inducuntur, quales sunt fabellae Aesopi, Phaedri, etc., ex quibus aliquod vitae praeceptum eruitur. Differt a fabula, quae est narratio maior, et proprie mythos dicitur; fere autem possibilia et verisimilia continet, qualia sunt hominum ac deorum facta. Ita porro se habent inter se, ut omnis apologus fabula dici possit, non tamen contra. Nam epopeia, verbi gratia, tragoedia, comoedia apologi dici non possunt. Itaque fabula est nomen tum generis, tum speciei; apologus speciei tantum. Dictus est ex ἀπὸ "ab", et λέγειν "dicere", quia in huiusmodi fabulis aliud significari volumus, ac ipsa sonat narratio, et ab illo, quem habent, sensu ad alium traducere: vel dictus est, quasi λόγος ἀπὸ λόγου, quia aliud aperte dicit, aliud innuit.[1]
Auctores clarissimi sunt Graecus Aesopus, Romanus Phaedrus, propius nobis Gallicus Ioannes de La Fontaine, Russicus Ioannes Krylov. In litteris Sanscritis sunt duae apologorum collectiones: Hitopadeśa vel Consilia amicalia et Pancatatra vel Quinque regulae. Parabolae Iesu etiam apologi dici possunt.
Alii apologi mores docent, alii sunt saturae, sensu latiore.
Notae |
↑ Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis
Nexus interni
- Eruditio vulgaris
- Fabula fadae
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad apologos spectant. |
Aesopica, situs interretialis ubi fabulae Aesopicae inveniuntur.
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes! |