Phila Antipatri filia

Multi tool use
Multi tool use




Phila (Graece Φίλα; anno 287 a.C.n. mortua) fuit filia Antipatri. Ter nupsit: primum Balacro satrapae Cappadociae, anno autem 322 a.C.n. Cratero; mox, Cratero mortuo, Demetrio Antigoni filio qui postea regnavit. Anno 314 a.C.n. Ariston cineres Crateri eae consignavit. Cratero peperit Craterum rerum gestarum scriptorem. Demetrio peperit Antigonum et Stratonicam, quae primum Seleuco regi nupsit, mox filio eius Antiocho. Adimantus Androsthenis filius templum Aphroditae Philae ad honorem partim deae Veneris, partim autem reginae Philae, in demo Atheniensi Thriis dicare suasit.


Inter reginae Philae aulicos, ut ex inscriptionibus censetur, fuerunt Demarchus Taronis filius et Melesippus Bacchii filius.



Fontes |




  • Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 18.18, 19.59, 20.93


  • Antonius Diogenes apud Photii Bibliothecam 166


  • Plutarchus, "Vita Demetrii" 14, 22, 31-32, 35, 37-38, 45, 53


  • Demochares FGrHist 75 F 1 apud Athenaei Deipnosophistas 253a


  • Dionysius Tryphonis filius apud Athenaei Deipnosophistas 255c



Bibliographia |


  • "Phila (2)" in William Smith, ed., Dictionary of Greek and Roman Biography and Mythology (Londinii: Taylor & Walton, 1844-1849 ~)



px9qv,06LxYy,2O UhDT37 8A
u,8j92jrkT9GMJVLqPdHQ,nfYeG YK38ogX,bFOmMLz754 A KBs3,7CBpB 8VR7jxKz8dOk

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output