Franciscus Iosephus Jung
Franciscus Iosephus (vulgo: Franz Josef) Jung (natus 5 Martii 1949 Altae villae[1] apud Rhenum fluvium) vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Democraticae Unionis Germaniae (CDU) est.
Index
1 Iuventus et Munus
2 Cursus honorum
3 Consilia et recessus
4 Notae
5 Nexus externi
Iuventus et Munus |
Jung anno 1968 maturitatem adeptus est atque tum miles et legatus exercitus fuit. Ab anno 1970 Moguntiaci iurisprudentiae studebat et 1974 primam, 1976 secundam probationem accepit. Anno 1978 doctor iurisprudentiae promotus est et tum iurisconsultus Eltville in oppido operam dedit. Annis 2000 - 2005 in praesidio societatis pediludii Eintracht Frankfurt fuit.
Cursus honorum |
Anno 1973 Jung sodalis Unionis Iuvenilis fuit et annis 1981 - 1983 vicarius praeses eius societatis iuvenum Christianorum Democraticorum. Annis 1983 - 2005 Jung legatus senatus terrae Hassiae fuit et annis 1987 - 1991 secretarius generalis factionis CDU Hassiae erat. Est socius et amicus Rolandi Koch, praesidis ministrorum eius terrae. Anno 1999 - post electionem victoriosam Koch eum administrum Hassiae rerum foederalium et Europae nominavit. Sed iam anno sequente eum magistratum reponere coactus est - propter pecuniam, quam CDU clam acceperat. Nam iis sumptibus novum praetorium suae factionis in Hassia aedificatum erat. Anno 2005 Jung, qui nunc etiam legatus Dietae Foederalis creatus est, a nova cancellaria Angela Merkel Administer Foederalis Defensionis Publicae nominatus est. Hunc honorum ad annum 2009 gessit: Post novam electionem 28 Octobris eius anni Administer Foederalis Laboris nominatus est. Sed iam 27 Novembris a novo magistratu recessit, quod ei obiceretur administrum defensionis populum fefellisse de impetu in Afgania facto (vide infra). Die 22 Septembris 2013 iterum legatus ad Dietam Foederalem electus est[2].
Consilia et recessus |
Cum Jung administer defensionis esset, exercitus Germanicus, quae in Afgania cum sociis democratiam contra insurgentes islamicas defendere debuit, nonnullos milites pugnis amisit. Tamen hoc "bellum" vocari posse Jung negavit. Cum 4 Septembris 2009 iussu legati Theodisci aeronaves Americani duos autocineta oneraria, quae benzino referta ab insurgentibus islamicis abducta erant, deleta et multi homines - etiam civiles - necati essent, Jung acerrime vituperatus est, praesertim, cum civiles necatos esse etiam aliquot dies post negaverat.
Notae |
↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
↑ www.bundeswahlleiter.de
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Franciscus Iosephus Jung spectant. |
- Pagina personalis (Lingua Theodisca)
- Curriculum vitae in pagina Dietae Foederalis (Lingua Theodisca)
Theodorus Blank (CDU) |Franciscus Iosephus Strauß (CSU) |Kai-Uwe de Hassel (CDU) |Gerhardus Schröder (CDU) |Helimutus Schmidt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Ioannes Apel (SPD) |Manfredus Wörner (CDU) |Rupertus Scholz (CDU) |Gerhardus Stoltenberg |Volkerus Rühe (CDU) |Rudolphus Scharping (CDU) |Petrus Struck (SPD) |Franciscus Iosephus Jung (CDU) |Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU) |Thomas de Maizière (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) | |
Antonius Storch (CDU) |Theodorus Blank (CDU) |Ioannes Katzer (CDU) |Gualterus Arendt (SPD) |Heribertus Ehrenberg (SPD) |Hinricus Westphal (SPD) |Norbertus Blüm (CDU) |Gualterus Riester (SPD) |Franciscus Müntefering (SPD) |Olaus Scholz (SPD) |Franciscus Iosephus Jung (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) |Andrea Nahles (SPD) |Catharina Barley (SPD, pro tempore) |Hubertus Heil (SPD) | |
Angela Merkel (CDU) | Francus Gualterus Steinmeier (SPD) | Thomas de Maizière (CDU) | |
Angela Merkel (CDU) | Guido Westerwelle (FDP) | Ronaldus Pofalla (CDU) | |