Sexus







Coitus, actus sexualis, in Kamasutra pictus.


Sexus in biologia est modus geneticas proprietates coniunctandi et miscendi, qui praecipuum organismorum in virile et muliebre generibus (vel sexibus) saepe requirit. Reproductio sexualis proprias cellulas (gametas) miscet ut formantur progenies quae proprietates ab ambobus parentibus hereditate accipiunt.


Gametae nihil possunt forma actioneque differre (ergo appellantur isogametae), sed saepe asymmetria evoluta est ut duo genera gametarum (heterogametarum) existunt: viriles gametae sunt parvi, motiles, et optime formati ut informationem geneticam procul ferant; muliebres gametae sunt magnae, non motiles, cum alimentis ad auctum organismi iuvenilis sustinendum necessariis.


Definitur sexus organismi a gametis quas facit: mares
gametas viriles (spermatozoa) generant; feminae, muliebres gametas (cellulas ovales). Organismi autem qui gametas viriles muliebresque generant appellantur androgyni. Varietates corporis cum varietatibus sexuum saepe consociantur; hi dimorphismi sexuales varios impetus possunt patefacere quos sexus ut regignant experiuntur.




Index






  • 1 Reproductio sexualis


    • 1.1 Animalia


    • 1.2 Plantae


    • 1.3 Fungi


    • 1.4 Evolutio




  • 2 Ordinatio sexualis


    • 2.1 Genetica


    • 2.2 Non genetica




  • 3 Dimorphismus sexualis


  • 4 Nexus interni


  • 5 Bibliographia


  • 6 Notae


  • 7 Nexus externi





Reproductio sexualis |




Vita organismorum qui sexualiter regignuntur per stationes haploides et diploides movetur (Anglice).


Reproductio sexualis est ratio qua organismi progenies faciunt quas notas geneticas amborum parentium commiscent. Hac in ratione, chromosomata ab alio parenti ad alium inseruntur. Quaeque cellulae est dimidia pars chromosomatum matris et dimidia patris.[1]
Notae geneticae intra acidum desoxyribonucleicum chromosomatum continentur: unumquodque genus chromosomatum ex quoque parenti commiscendo, organismus conformatur qui duplicata chromosomata habet.




Sexus in animalibus mixturam spermatozoarum? et ovi cellularis implicat.


Haec duorum chromosomatum statio appellatur "diploides"; appellatur autem unius chromosomatis statio "haploides." Organismi diploides vicissim possunt generare cellulas haploides (gametas) quae fortuite unam utriusque paris chromosomatum habet, per rationem appellatam meiosim.[2] Meiosis etiam stationem permutationis chromosomatum (Anglice: chromosomal crossover) implicat, in qua regiones DNA inter comparata chromosomatum genera permutantur, ut novum chromosomatum mixtorum parem conforment. Permutatio chromosomatum et fecundatio (Anglice: fertilization) novum organismum gignunt qui notas geneticas alteruter ex quoque parente habet.


In multis organismis, statio haploides imminuta est solum ad gametas qui iterum coniungunt et praesertim novum organismum diploidem conformant; in aliis, gametae mitosim (divisionem cellularum) possunt pati ut organismos multicellulares? organismos haploides gignant. In ambobus casibus, gametae extrinsecus sint similes, praecipue magnitudine (isogamia),vel talem asymmetriam evolvissent ut gametae magnitudine et aliis modis sunt variae (anisogamia).[3]


Moris est considerare gametam maiorem (appellatum ovum) muliebrem et gametam minorem (spermatozoon) virilem. Organismus qui solum magnas gametas facit est femina, et organismus qui solum parvas gametas facit est mas; organismus autem qui ambo gametarum genera facit est hermaphroditus?. Aliquae hermaphroditae se fecundare et progeniem sine alio organismo producere possunt.[4]



Animalia |





Syrphidae (Anglice: hoverflies) in aere concumbunt.


Sexuales animalium mores includunt systemata coniunctionis (Anglice: mating systems) quae certamine sexuali plus quam illos organismorum simpliciorum utuntur. Plurima animalia quae sexualiter regignunt organismi diploides stationibus haploides ad gametas cellularum singlarum vivunt.[5]
Gametis animalium sunt formae viriles et muliebres: spermatozoae et cellulae ovales. Hae gametae commiscentes partus (Anglice: embryo) qui novi organismi fiunt generant.





Coitus inter viros, a Suzuki Harunobu pictus in Shunga circa annum 1750


Gameta maris, spermatozoanus (in testi factus), est parva cellula quae unum longum flagellum se propellens habet.[6]
Spermatozoae sunt cellulae imminutissimae, quae multis partibus cellularibus pro partu augendo necessariae carent. Eis proprium est motilitas ut cellulam ovalem petant et cum ea fundant in ratione appellata fecundatione. Gameta muliebris est cellula ovalis (in ovariis facta), magna et non motilis, quae alimenta et alia elementa pro partu augendo necessaria habent.[7]
Cellulae ovales cum aliis cellulis quae partus actum sustinent ut ovum forment saepe consociantur. In mammalibus, partus fecundatus, alimentum ex matre accipiens, intra feminam augitur.





Leones se coniungunt.


Plurima animalia mobiles coniuges sexus alii ut se coniugant. Animalia quae aquam habitant possunt coniungere fecundationem externalem adhibentes, ubi ova et spermatazoa in aquam liberantur et in aqua circumambienti coniunguntur.[8] Plurimis autem animalibus quae ex aqua vivunt necesse est transferre spermatozoa ex mare ad feminam ut fecundatio internalis efficiant.


In plurimis avibus, excretio et reproductio fit per uno foramine posteriore, appellato cloaca—aves mares et femini cloacas contingunt ut spermatazoas transferant—ratio appellata "osculum cloacarum."[9] In multis aliis animalibus terrestribus, mares propria sexus organa adhibent ut transportationem spermatazoarum adiuvet—hi maria sexus organa appellantur organa intromittentia.


In hominibus et aliis mammalibus, hoc organum est penis, qui feminam intrat tractum reproductivum (vaginam) ut efficat inseminationem—ratio appellata concubitus sexualis. Penis habet tubum (urethram) per quam semen movetur. In mammalibus muliebribus, vagina cum utero conectitur, organo qui auctum partus fecundatus per rationem appellatam gestationem sustinet. Biologia sexualitatis humanae pondus elementorum biologicorum investigat, sicut responsum organicum et neurologicum,[10]hereditatem, hormona, et malos effectus sexuales; etiam investigat prima reproductionis consilia et modos physicos quibus concubitus sexualis efficitur. Positura biologica, rei studere adiuvans, adiuvat ad extremum in eos inquirere, eosque ut quaestiones sexuales explicari adhibere.



Plantae |




Flores sunt sexualia plantarum florentium organa, quae plerumque partes viriles muliebresque habent (Anglice).


Sicut animalia, plantae proprias gametas viriles muliebresque evolverunt.[11] In plurimis plantis notis, gametae mares in duris continentur tegminibus, ubi pollen gignunt. Muliebres plantarum gametae continentur intra ovula; hae a polline fecundatae semina faciunt, quae, sicut ova, alimenta necessaria continent ut planta embryonica augatur.






Strobili feminei
Strobili mare

Strobili feminei (laeva) et mare (dextra) sunt sexualia pinorum et aliorum coniferorum organa.


Multis plantis sunt floress, sexualia illarum plantarum organa. Plurimi flores, hermaphroditici, gametas viriles muliebresque gignunt. Partes muliebres, in medio flore, sunt carpella, quorum unum vel plura miscetur ut unum pistillum conforment. Intra carpella sunt ovula, quae post fecundationem semina fiunt. Mares floris partes sunt stamina, longa organa filamentosa quae inter pistillum et petala constantes pollen apud cacumina gignunt. Cum granum pollinis in summum carpellum considat, plantae caro granum in carpellum transfert ut cum ovulo miscatur et semina ibi conformentur.


In pinis et aliis coniferis, organa sexualia sunt strobili formis virilibus et muliebribus. Strobili feminei, familiariores hominibus, ferme sunt firmiores, ovulis intus captis. Strobuli viriles, minores, pollen faciunt quod ad strobulos muliebres vento transfertur. Seminibus florium similia, semina pinorum intra feminam post pollinationem formantur.


Quia plantae sunt immobiles, eae ex modis passivis ad grana pollinis ad alias plantas transportanda pendent. Multae plantae, coniferis et graminibus comprehensis, leve faciunt pollen, quod ab vento ad propinquas plantas vehitur. Aliae plantae grave tenaxque habent pollen, ab insectis pro transportatione paratum: plantae haec insecta floribus nectar continentibus attrahunt; insecta vicissim transferunt pollen dum ad alios flores movent, qui etiam, muliebria organa reproductiva habentes, pollinationem conficiunt.



Fungi |




Boletus shiitake: boleti sunt partes sexualis fungorum reproductionis.


Plurimi fungi, stationes haploidem diploidemque in eorum vitis sustinentes, sexualiter regignuntur. Hi fungi plerumque sunt isogami, specializationibus? virile muliebreque carentes: fungi haploides, inter se congredientes, cellulas coniungunt. In aliquibus casibus, haec coniunctio est asymmetrica, et cellula quae solum nucleum sed non comitatam materiem cellularem donat potest opinabile haberi "mas" (Lane 2005:236–237).


Nonnulli fungi, Saccharomycitibus? comprehensis, genera coniunctionis (Anglice: mating types) habent quae dualitatem partium marum feminarumque similem faciunt. Saccharomyces? idem genus coniunctionis habentes ut cellulas diploides conforment inter se non coniugunt, et solum cum saccharomycitibus? aliud genus habentes inter se coniugunt (Scott et al. 2000). Fungi, ut se denuo reproductione sexuali generent, boletos faciunt: intra boletum diploides conformant cellulae, quae in sporas haploides deinde dividuntur; boleti proceritas dissipationem progenierum sexualiter factarum iuvat.



Evolutio |




Sexus dissipationem notarum utilium per recombinationem adiuvat. Diagrammata evolutionem frequentiae allelarum inter singulos sexuales (a) et asexuales (b) componunt. Axis verticalis frequentiam, et axis horizontalis tempus monstrat. Allelae a/A et b/B temere accidunt. Mixtura quaestuousa AB cito oritur cum remixtura (a), sed necesse est oriri libere in (b).


Reproductio sexualis abhinc annos billiona? primum apparuit, et intra eukaryotes cellulam unam habentes evolvit.[12] Causa initii evolutionis sexualis, et causa eius exsistentiae hodiernae, sunt res contentionis. Probabiles theoriae includunt: sexum creare variationem inter progenies; sexum adiuvare auctum notarum quaestuosarum; et sexum adiuvat amotionem notarum non quaestuosarum. Reproductio sexualis propria est ratio eukaryotum?, organismorum quorum cellulae nucleum et mitochondria continent.


Praeter animalia, plantas, et fungos, aliae eukaryotes? (exempli gratia, malariae parasitus) etiam reproductionem sexualem suscipiunt. Aliqua bacteria coniugatione (translatione DNA sine fusione?) utuntur ut materiem geneticam inter bacteria transferant; haec ratio, quamquam reproductioni sexuali non eadem, etiam notas geneticas miscit.


Quod est necessarium in definitione reproductionis sexualis est distinctio gametarum et binariae fecundationis naturae. Multiplicitas generum gametarum intra speciem iam habetur forma reproductionis sexualis; nihilominus, nulla gameta tertia in animalibus multas cellulas habentibus certo scitur.[13][14][15]



Ordinatio sexualis |


In principali systemate sexuali, omnes organismi sunt hermaphroditae, qui gametae viriles muliebresque faciunt. Sic sunt aliquae animalia (exempli gratia, cochleae) et plurimi planta florentes (Dellaporta & Calderon-Urrea 1993). Saepissime autem specializatio? sexualis evolvit ut organismi gametas solum viriles muliebresve faciunt. Causa biologica qua organismus mas vel femina fit ordinatio sexualis (Anglice: sex determination) appellatur.


In plurimis speciebus specializationem? sexualem habentibus, organismi sunt mares (qui solum gametas mares faciunt) vel feminae (quae solum gametas muliebres faciunt). Sunt pauci exceptiones; exempli gratia, duo sexus vermis Caenorhabditis elegantis sunt hermaphroditae et mares—systema appellatum androdioecia.


Aliquando auctus organismi inter marem et feminam constat—status appellatus intersexus. Aliquando singulares intersexuales appellantur "hermaphroditae"?, sed hermaphroditis biologicis non similes, singulares intersexuales sunt casus inusitati, qui ferme non sunt ambo mares et feminae feraces.



Genetica |


In geneticis ordinationis sexualis systematibus (Anglice: sex-determination systems), sexus organismi a genomá? quam hereditate accipit ordinatur. Sexus genetice constitutus ferme ex chromasomatibus asymmetrice? hereditariis quae geneticas ferunt notas quae auctum (Anglice: biological development) adficiunt pendet; sexus a praesentia chromosomatis sexualis vel numero chromosomatum ordinatur. Genetica sexus ordinatio, quia a digestis chromosomatum rebus ordinatur ferme rationem sexualem 1/1 progenierum marum et feminarum facit.




Sicut homines et alia mammalia, Drosophila melanogaster XY constitutionis sexualis systema habet (Anglice).


Homines et alia mammalia habent XY constitutionis sexualis systema: chromosoma Y elementa quae auctum marium excitant fert. Sexus necessarius, chromosoma Y absenti, est femina. Ergo, mammalia XX sunt feminae et XY sunt mares. XY sexus constitutio in aliis organismis invenitur, sicut Drosophila melanogaster, et nonnullis plantis (Dellaporta & Calderon-Urrea 1993). In nonnullis casibus, Drosophila melanogaster comprehensa, numerus chromosomatum X sexum constituit, non praesetia chromosomatis Y.


Aves, qui ZW constitutionis sexualis systema habent, rationem contrariam sequuntur: chromosoma W elementa quaed auctum feminarum fert, et sexus necessarius ergo est mas (Smith et al. 2003). Hoc in casu, singulares ZZ sunt mares, et ZW sunt feminae. Plurimae papiliones et blattae quoque ZW constitutionis sexualis systema habent. In constitutionis sexualis systematibus XY et ZW, chromosoma sexualis quod elementa critica fert saepe est insigniter minor, et paululum plus quam gena necessaria pro excitato cuiusdam sexus auctu habet.[16]


Multa insecta constitutionis sexualis systema sequuntur quod ex numero chromosomatum sexualium pendet. Hoc appellatur XX/XO constitutionis sexualis systema; littera O absentiam chromosomatis sexualis significat. Omnia alia horum organismorum chromosomata sunt diploides, sed organismi unum vel duo chromosomata X hereditate accipant. In gryllinis, insectis familiae Gryllidae, singulares cum uno chromosomate X fiunt mares, cum hae cum duobus fiunt feminae (Yoshimura 2005). In nematoda Caenorhabdite eleganti, plurimi vermes sunt XX hermaphroditae qui se ipsos fecundant, sed aliquando inusitatae in hereditate chromosomatum res ordinatim generant singulares cum solum uno chromosomate X—hi XO singulares sunt mares feraces (et dimidium earum progenierum sunt mares) (Riddle et al. 1997).


Alia insecta, sicut apes et formicae, use a constitutionis sexualis haplodiploidae? systema (Charlesworth 2003). Hoc in casu, plurimi singulares diploides sunt feminae, et singulares haploides (qui ex ovis non fecundatis gignuntur) sunt mares. Hoc ordinationis sexus systema rationes sexuales inclinatissimas facit, quia sexus progenierum a fecundatione, non a digestis chromosomatum per meiosim rebus constituitur.



Non genetica |




Omnes pisces subfamiliae Amphiprioninarum in familia Pomacentridarum primum sunt mares; maximus gregis piscis femina fit.


In multis speciebus, sexus a notis hereditate acceptis non constituitur, sed potius a causis circumiecti quas organismus per eius auctum vel in vita adulta experitur.


Multis reptilibus sunt constitutio sexualis ex calore pendens (Anglice: temperature-dependent sex determination): calor quem partus per eius auctum experitur organismi sexum constituit. In nonnullis reptilibus, turturibus exempli gratia, mares a minore calore quam feminae gignuntur; differentia inter calores elegantes sit circiter 1-2 °C.


Multi pisces sexum semel in vita convertuntur—res appellata hermaphroditismus sequentialis. In piscibus subfamiliae amphiprioninarum in familia Pomacentridarum, pisces minores sunt mares, et maxima regnansque gregis piscis femina fit Multi pisces familiae Labridarum, contrariam rationem sequuntur: plurimi pisces primu sunt feminae, et cum quamdem magnitudinem adsequuntur, mares fiunt. Hermaphroditae sequentiales ambo genera gametarum gignant, sed semper sunt mares vel feminae.


In nonnullis filicibus, sexus necessarius est hermaphrodita, sed filices in solio quod olim hermaphroditas sustinuit crescentes ab hormonibus residuis factae sunt mares (Tanurdzic & Banks 2004).



Dimorphismus sexualis |




Dimorphismus inter mulierem et virum humanos





Phasiani colchici magnitudine aspectuque sunt dimorphici.


Multis animalibus sunt inter sexus virilem muliebremque variationes magnitudine et aspectu. Tales dimorphismi sexuales saepe consociantur cum selectione sexuali, certamine inter singulares unius sexus ut cum singularibus alii sexus coniungant (Darwin 1871). Cornua cervorum virilium, exempli gratia, adhibentur in certamine inter mares ut reproductivum ad cervis muliebribus accessum consequantur. In multis speciebus, mas est maior; in mammalibus, species magnitudinis dimorphismum habentes plerumque habent polygyniosa? systemata coniugationis—ut videtur propter successús selectionem in certamine intraspecifico cum aliis maribus.


In aliis speciebus, plurimis insectis et multis piscibus comprehensis, muliebres sunt maiores. Hoc consociatur cum impensa ovorum factorum, quae plus alimentum quam spermatozoum? factorum exigit; maiores feminae plus ovorum possunt facere (Stuart-Smith et al. 2007). Summus dimorphismus incidit cum mares feminis sunt parasiti.


In avibus, mares saepissime habent aspectum coloratiorem et aliquando notas (sicut longam pavonum marium caudam) quae ut videtur organismo sunt incommodum; exempli gratia, clari colores ut videtur avem praedatoriis conspicuum facit. Proposita huius rerum statús explanatio est principium incommodi (Anglice: handicap principle) (Zahavi 1997), quae coniectura proponit marem talibus incommodis praeditum, vires superesse demonstrando, habilitatem geneticam (Anglice: genetic fitness) feminis praedicare—notas quae filiis muliebribus quoque prosunt, quae talibus incommodis non onerabuntur.


Sunt nonnullae variationes sexuales inter homines: viribus sunt magnitudo maior et plus lanuginis corporis; muliebribus, mammae, coxendices latiores, et plus adipis.


Nexus interni



  • Actus sexuales: Crisare (et ceuere), Cunnilingus, Fellatio, Futuere, Irrumatio, Masturbatio, Osculatio, Pedicatio, Coitus Pugneus, Facialis (actus sexualis), Culus ad os, Monile margaritarum.


  • Morbi sexualiter transmissi: Chlamydia, Gonorrhea, Herpes, Syphilis

  • Sexus et anatomia: Androgynia, Clitoris, Culus, Cunnus, Glans, Hermaphrodismus, Intersexualitas, Mentula, Penis, Praeputium, Testis, Vagina

  • Sexus et animus: Amor, Libido, Psychologia, Sigmund Freud

  • Sexus et biologia: Genetica, Theoriae Evolutionis

  • Sexus et litteris: Erotica feminea, Litterae eroticae

  • Sexus et persona: Commutatio sexualis, Homophylophilia, Propensio sexualis, Identitas generis Masochismus, Persona sexualis, Sadismus, Zoophilia

  • Sexus et physiologia: Coitus, Coitus oralis, Praeservativum, Contraceptio,?Eiaculatum, Endocrinologia, Graviditas, Orgasmus, Ovulatio, Pubertas

  • Sexus et religio: Caelibatus, Peccatum sexuale

  • Sexus et societas: Amor liber, Certamen sexuale, Circumcisio, "Dating," ISO 5218, Matrimonium, Meretrix, Paedophilia, Pornographia, Raptus, Sexuales Res Novae, Sexismus, "Sexus vendit"

  • Sexus et ius: Raptus, Sexualitas, Theoria Queer, Transsexualitas, Transvestitismus, Sexologia, Magnus Hirschfeld


Bibliographia |



  • Adams, J. N. 1982. The Latin Sexual Vocabulary. Baltimorae: Johns Hopkins University Press. ISBN 0-8018-2968-2.

  • Alberts, B., A. Johnson, J. Lewis, M. Raff, K. Roberts, et P. Walter. 2002. Molecular Biology of the Cell. Novi Eboraci: Garland Science. Editio quarta. ISBN 0-8153-3218-1.

  • Arnqvist, G., et L. Rowe. 2005. Sexual conflict. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-12217-2.

  • Brater, Jürgen. 2005. Lexikon der Sex-Irrtümer: 500 intime Richtigstellungen von Aufklärung bis Zungenkuss. Berolini: Ullstein. ISBN 3-548-36721-6.

  • Charlesworth, B. 2003. "Sex Determination in the Honeybee." Cell 114(4):397–398.


  • Darwin, Charles. 1871. The Descent of Man and Selection in Relation to Sex. Londinii: Murray.

  • Dellaporta, S. L., et A. Calderon-Urrea. 1993. "Sex Determination in Flowering Plants. " The Plant Cell 5:1241–1251.

  • Gilbert, S. F. 2000. Developmental Biology. Sinauer Associates, Inc. ISBN 0-87893-243-7.

  • Hecken, Thomas. 1997. Gestalten des Eros: Die schöne Literatur und der sexuelle Akt. Opladen: Westdeutscher Verlag. ISBN 3-531-12901-5.

  • Held, Gunter. 2007. Der Sexte Weg zum Nirwana. München: Literarion. ISBN 978-3-8316-1331-1.

  • Lane, Nick. 2005. Power, Sex, Suicide: Mitochondria and the Meaning of Life. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-280481-2.

  • Mackay, Judith. 2000. Sexuality and sexual practice around the world. The Penguin atlas of human sexual behavior. Novi Eboraci: Penguin. ISBN 0-14-051479-1.

  • Maynard-Smith, J. 1978. The Evolution of Sex. Cambridge University Press.

  • Miersch, Michael. 1999. Das bizarre Sexualleben der Tiere: Ein populäres Lexikon von Aal bis Zebra. Frankfurt am Main: Eichborn. ISBN 3-8218-1519-1.

  • Parrinder, Geoffrey. 2004. Sexualität in den Religionen der Welt. Düsseldorf: Patmos. ISBN 3-491-69114-1.

  • Riddle, D. L., T. Blumenthal, B. J. Meyer, J. R. Priess. 1997. C. Elegans. Cold Spring Harbor Laboratory Press. ISBN 0-87969-532-3. 9.II.

  • Scott, Matthew P., Paul Matsudaira, Harvey Lodish, James Darnell, Lawrence Zipursky, Chris A Kaiser, Arnold Berk, et Monty Krieger. 2000. Molecular Cell Biology. Editio quarta. W.H. Freeman and Co. ISBN 0-7167-4366-3. 14.1. Cell-Type Specification and Mating-Type Conversion in Yeast

  • Smith, C. A., M. Katza, et A. H. Sinclair. 2003. "DMRT1 Is Upregulated in the Gonads During Female-to-Male Sex Reversal in ZW Chicken Embryos." Biology of Reproduction 68:560–570.

  • Stuart-Smith, J., R. Swain, R. Stuart-Smith, E. Wapstra. 2007. "Is fecundity the ultimate cause of female-biased size dimorphism in a dragon lizard?" Journal of Zoology 273(3):266–272.

  • Tanurdzic, M., et J. A. Banks. 2004. "Sex-Determining Mechanisms in Land Plants." The Plant Cell 16:S61–S71.

  • Vātsyāyana, Mallanāga. (1986) 1999. Das Kāmasūtra. Convertit ex Sanscrito a Klaus Mylius. Reclams Universal-Bibliothek, 9781. Stuttgart: Reclam. ISBN 3-15-009781-9.

  • Westheimer, Ruth K. 2001. Sex für Dummies: Was Sie schon immer über Sex wissen wollten. Editio tertia. Bonn: MITP. ISBN 3-8266-2947-7.

  • Yoshimura, A. 2005. "Karyotypes of two American field crickets: Gryllus rubens and Gryllus sp. (Orthoptera: Gryllidae)." Entomological Science 8(3):219–222.

  • Zahavi, Amotz. 1997. The handicap principle: a missing piece of Darwin's puzzle. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 0-19-510035-2.



Notae |




  1. Alberts et al. (2002), U.S. National Institutes of Health, "V. 20. The Benefits of Sex".


  2. Alberts et al. (2002), "V. 20. Meiosis", U.S. NIH, webpage: V. 20. Meiosis.


  3. Gilbert (2000), "1.2. Multicellularity: Evolution of Differentiation", NIH, 1.2.Mul.


  4. Alberts et al. (2002), "V. 21. Caenorhabditis Elegans: Development as Indiv. Cell", U.S. NIH, webpage:V. 21. Caenorhabditis.


  5. Alberts et al. (2002), "3. Mendelian genetics in eukaryotic life cycles", U.S. NIH, webpage: 3. Mendelian/eukaryotic.


  6. Alberts et al. (2002), "V.20. Sperm", U.S. NIH, webpage: V.20. Sperm.


  7. Alberts et al. (2002), "V.20. Eggs", U.S. NIH, webpage: V.20. Eggs.


  8. Alberts et al. (2002), "V.20. Fertilization", U.S. NIH, webpage: V.20. Fertilization.


  9. Ritchison G. "Avian Reproduction". Eastern Kentucky University 


  10. Ellen Ross, Rayna Rapp, "Sex and Society: A Research Note from Social History and Anthropology", Comparative Studies in Society and History, 23(1, Ianuario 1981):51-72.


  11. 4.20. Gamete/Angio Gilbert (2000), "4.20. Gamete Production in Angiosperms", U.S. NIH.


  12. Recognitio libri Life: A Natural History of the First Four Billion Years of Life on Earth (Jupiter Scientific), inventum 7 Aprilis 2008.


  13. Amanda Schaffer, "Pas de Deux: Why Are There Only Two Sexes?", Slate, 27 Septembris 2007.


  14. Laurence D. Hurst, "Why are There Only Two Sexes?", Proceedings: Biological Sciences 263(1996):415-422.


  15. E. S. Haag, "Why two sexes? Sex determination in multicellular organisms and protistan mating types", Seminars in Cell and Developmental Biology 18 (2007):348-349.


  16. Evolution of the Y Chromosome (Annenberg Media), http://www.learner.org/channel/courses/biology/textbook/gender/gender_4.html, inventum 1 Aprilis 2008.



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad sexum spectant.




  • Sexualis Hominum Differentatio a P. C. Sizonenko scriptum

  • Commentarius New Scientist de chromosomata sexualibus in platypus









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana