Gustavus Stresemann
Gustavus Stresemann
Nativitas: 10 Maii 1878; Berolinum
Obitus: 3 Octobris 1929; Berolinum
Patria: Germania
Officium
Officium: member of the Reichstag of the Weimar Republic, member of the Reichstag of the German Empire
Munus: Politicus, statesperson, Legatus
Consociatio
Factio: National Liberal Party, Factio Theodisca Democratica, Factio Theodisca Popularis, National-Social Association
Familia
Coniunx: Käte Stresemann
Proles: Wolfgang Stresemann
Memoria
Laurae: Praemium Nobelianum Pacis Componendae
Sepultura: Luisenstadt Cemetery
Gustavus Stresemann ( Berolini natus die 10 Maii 1878 - ibidem repente obiit die 3 Octobris 1929 ) fuit vir publicus Factionis Theodiscae Popularis (DVP), breviter cancellarius Germaniae a die 13 Augusti 1923 usque ad diem 30 Novembris 1923 et postea usque ad repentinam mortem minister negotiorum externorum Rei Publicae Vimarii apud Depressionem Oeconomicam Magnam.
Index
1 Iuventus et munus
2 Familia
3 Cursus honorum
4 Lege etiam
5 Nexus externi
Iuventus et munus |
Pater eius mercator cervisiae et caupoo Berolini fuit. Unus e octo liberis suorum parentum gymnasium frequentare potuit. Postquam anno 1897 maturitatem adeptus est, annis 1898 - 1901 Lipsiae primo litteris et historiae, postea Berolini oeconomiae studebat. Anno 1900 doctor oeconomiae promotus est. Annis 1901 - 1904 secretarius foederis industriae socolatae erat.
Familia |
Stresemann anno 1903 uxorem duxit et duos filios ex ea habuit, quorum unus Wolfgangus Stresemann compositor atque annis 1959 - 1978 et 1984 - 1986 praefectus Philharmonicorum Berolinensium erat.
Cursus honorum |
Stresemann anno 1903 sodalis Factionis Nationalis Liberalis factus est. Anno 1906 decurio urbis Dresdae, anno 1907 iuvenissimus legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Anno 1912 non iam reelectus iter studiorum in CFA et Canadam fecit. Anno 1914 iterum in Dietam suffectus usque ad mortem legatus parlamenti Theodisci mansit. Bello Orbis Terrarum I exorto Stresemann cnsuit, ut regiones magnas hostium ad Germaniam esse adiungendam. Anno 1917 Constitutionem monarchiae reformari dixit, ut populus et parlamentum plus valeret neque imperator cancellarium sua voluntate nominaret. Mense Novembri eius anni praeses legatorum suae factionis in Dieta Imperii electus est. Anno 1918 casum monarchiae et novam rem publicam repudiavit. Cum aliis novam factionem DVP condidit. 19 Ianuarii 1919 legatus Consilii Formae Civitatis Constituendae electus est. Anno 1920 Stresemann praeses legatorum huius factionis Dietae Imperii electus est. 13 Augusti 1923 ipse cancellarius et Administer Imperii Exterarum Rerum nominatus est et pugnam de Regione Rurana contra Franciam finivit. 30 Novembris 1923 a magistratu cancellarii se recessit, sed ad usque mortem Administer rerum exterarum mansit.
Anno 1926 post conventum Locarni inter dominus civitates Europae, quod Germaniam Confoederationem Nationum asciscivit, Stresemann Praemium Nobelianum Pacis una cum Francico Aristide Briand abstulit.
Lege etiam |
Rudolphus Olden, Stresemann. Eine Biographie. Rowohlt, Berolini 1929
Nexus externi |
Biographia Gustavi Stresemann in Museo historico Germaniae .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Germanice)
Biographia in pagina Nobeliano Pacis Praemio dicata
(Anglice)
Imperium Germanicum
Princeps Otho de Bismarck |
Comes Leo de Caprivi |
Princeps Clodovicus zu Hohenlohe-Schillingsfürst |
Princeps Bernhardus de Bülow |
Theobaldus de Bethmann Hollweg |
Georgius Michaelis |
Georgius Comes de Hertling |
Princeps Maximilianus de Baden |
Res Publica Wimarii
Fridericus Ebert |
Hugo Haase |
Philippus Scheidemann |
Gustavus Bauer |
Hermannus Müller |
Constantinus Fehrenbach |
Carolus Iosephus Wirth |
Gulielmus Cuno |
Gustavus Stresemann |
Gulielmus Marx |
Ioannes Luther |
Gulielmus Marx |
Hermannus Müller |
Henricus Brüning |
Franciscus de Papen |
Curtius de Schleicher
Dictatura nazista
Adolphus Hitler |
Iosephus Goebbels |
Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk |
Res Publica Foederalis Germaniae
Conradus Adenauer |Ludovicus Erhard |Curtius Georgius Kiesinger |Gulielmus Brandt |Helimutus Schmidt |Helimutus Kohl |Gerardus Schröder |Angela Merkel |
Ministri Exterarum Rerum Imperii Germanici
Ulricus de Brockdorff-Rantzau (nullius factionis) | Hermannus Müller (SPD) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | | |
Gustavus Stresemann (DVP) | Robertus Schmidt (SPD) | Ioannes Fuchs (Centrum) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Carolus Jarres (DVP) | Antonius Höfle (Centrum) | |
Ioannes Luther (nullius factionis) | Gustavus Stresemann (DVP) | Carolus Stingl (BVP) | |
Ioannes Luther (nullius factionis) | Gustavus Stresemann (DVP) | Carolus Stingl (BVP) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Gustavus Stresemann (DVP) | Carolus Stingl (BVP) | |
Gulielmus Marx (Centrum) | Anscharius Hergt (DNVP) | Gulielmus Koch (DNVP) | |
Hermannus Müller (SPD) | Gustavus Stresemann (DVP) | Gottfriedus Treviranus (KVP) | | |