Arianismus






Baptisterium Arianorum Ravennae


Arianismus (Haeresis Ariana)[1] vel Arrianismus (Arriani, Perfidia Arriana, Haeresis Arriana)[2] est doctrina theologica quae nomen habet ab Ario (256–336), presbytero Alexandriae, qui doctrinam trinitariam labefecit.




Index






  • 1 De paradoxis sincerae fidei


  • 2 De provocatione Arianismi


  • 3 De propulsatione periculi


  • 4 Nomen odiosum Arianismi


  • 5 Verba allata


  • 6 Notae





De paradoxis sincerae fidei |


Primis decenniis post Iesum crucifixum, nemini fidelium erat dubium de divinitate eius. E sacrarum scripturarum momento (e.g., Matth. 28:19), e memoriae traditione ab ecclesia sibi assumpta, et ex intuitione fidelium ortus est intellectus Dei trinitarius, quamquam nondum erat in doctrinam disertis argumentis redactus. Et monotheismus (Deum unum esse) et intellectus trinitarius, ne dicamus binitarius (divinitas Patris et Filii) sine scrupulis a patribus apostolicis docebatur.


Fides tamen sincera philosophandique aliena paradoxis illis tendebatur nec non provocabatur. Adde quod usque a saeculo secundo erant qui fidei Christianae speciem verae philosophiae induere vellent. Propositum erat illis priorem philosophiam nova philosophia Christiana purgare, inlustrare, complere. Praesertim homines philosophiae Platonicae aut Stoicae peritissimi in fidem Christianam conversi id agere perseverabant, ut fidem paradoxarum laqueis irretitam humana ratione imbuerent et coercerent.



De provocatione Arianismi |


In orientali Imperii parte, scholae ex Platone oriundae maxime valebant. Usque ab Clementis Alexandrini et Origenis temporibus, universum ita se habere intelligi solebat, ut Pater, Filius, et Spiritus Sanctus seriem hierarchice subordinatam facerent, ubi Pater, quippe qui absolutus et in transcendentia divinus esset, supremum locum, Filius inferiorem et Spiritus Sanctus infimum obtineret. Convenerat inter theologos, ut series illa in una substantia divina consisteret.


Obscuritas huius doctrinae manifesta est, si philosophia Platonica ductrice consideratur. Itaque ab Ario (256–336), presbytero Alexandrino, propositum est doctrina, qua theologia Platonica et intellectus trinitarius ab ecclesia pronuntiatus inter se conciliarentur. Platonicos secutus Arius Unum (Ἕν) et Patrem dixit idem esse, qua definitione factum est, ut solus Pater in transcendentia aeternus esset; nam Patre a serie disiuncto locus demiurgi attributus est Filio et Spiritui Sancto. Ergo Pater et Filius non sunt consubstantiales. Filius Logos, licet primus factus sit, tamen creatus (κτίσμα); nec potest Iesus Nazarenus, Filius Logos incarnatus, ulla communione substantiae cum Patre esse.


De cogitatis suis certiorem fecit Alexandrum, patriarcham Alexandriae, symbolo per litteras anno 320 misso, quod ab Epiphanio Salaminio, haeresium descriptore, conservatum est (Panarion, 69:7).



De propulsatione periculi |


His cogitatis valide propalam dictis Arius columen fidei Christianae impingebat atque in discrimen vocabat. Periculum erat, ne se e prosecutionibus recipiens ecclesia controversiis intestinis diffinderetur et pacem civilem periclitaretur. Itaque concilium oecumenicum ab imperatore Constantino in urbem Nicaeam anno 325 convocatum est. Omnes partes controversiae rectam interpretationem Scripturae sibi vindicabant, quo manifestum factum est controversiam dirimi non posse sententias e Biblia excerptas et testimonia memoriae tradita proferendo.


Ex his angustiis evadendi causa terminus technicus ὁμοούσιος 'consubstantialis' iam ab Origene ad complexionem Patris et Filii describendam adhibitus in usum accommodatus est. In hoc vocabulo scripturarum sacrarum extraneo inter Platonicos usitato intellectus trinitarius (in hoc quidem concilio binitarius) positus est. Subordinatione ab Origene proposita amota Pater et Filius consubstantiales alter iuxta alterum exstiterunt.


Dubium non est, quin Symbolum Nicaenum die 19 Iunii 325 editum in vetustiore quadam confessione fidei conditum sit. Aliquot dicta huic formae sunt addita, quibus divortium fidei Christianae cum Arianismo et theologia Platonica indicaretur. Arianismus est condemnatus, Arius ipse excommunicatus, et dicto confessionali separatim adiuncta est exsecratio, quam Hilarius Pictaviensis primus Latine convertit: "Eos autem qui dicunt: erat quando non erat, et antequam nasceretur, non erat, et quod de non exstantibus factus est, vel ex alia substantia aut essentia, dicentes [creatum, aut] convertibilem et demutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica [et apostolica] ecclesia."


Fides Nicaena, quamquam maximi momenti erat, lentissime quidem recepta est. Immo, controversiae de dictionum subtilitatibus argutiisque elocutionum inter complures theologos coorta est. Fides autem Ariana etiam novas gentes, ut anno 350 Gothos ab Ulfila conversos, sibi asciscebat. Controversiae plus quam quinquaginta annos floruerunt.


Concilio oecumenico ab imperatore Theodosio anno 381 in Constantinopolim revocato decreta Nicaena validiora facta sunt, et divinitate Spiritus Sancti statuta intellectus Dei trinitarius solidatus est. Nihilo minus fides Ariana apud Visigothos usque ad Recaredum regem et concilium Toleti anno 589 habitum valebat.



Nomen odiosum Arianismi |


Iam post Concilium Nicaenum exstiterunt Arianismi sectae. Alii, inter quos Aëtius et Eunomius, fidem Nicaenam vehementer repudiaverunt, alii autem symbolo Nicaeco morigerentes divinitatem Spiritus Sancti reiecerunt. Nihilo minus Visigothi, Ostrogothi, Vandali et Burgundiones diu in fide Ariana haeserunt.


Motus ex Arii nomine et cogitatis ortus octavo fere saeculo desiit. Deinde nomen odiosum aliorum quoque motuum doctrinae trinitariae adversariorum factum est. Liceat exempli gratia mentionem Unitarismi facere, qui motus a Michael Serveto (1511-1553) scriptis sustentatus momentum habuit. Similitudo doctrinae aliquatenus subest, sed continuatio seriesque rerum deest.



Verba allata |



  • "Ingemuit totus orbis, et Arianum se esse miratus est." (Hieronymus: Altercatio Luciferiani et Orthodoxi, sectio 19)


Notae |




  1. Historia de regibus Gothorum, Vandalorum, et Suevorum Isidori Hispalensis


  2. in operis Gregorii Turonensis, Ioannis Biclarensis et Excerpta Valesiana, II.16








Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana