Plancton







copepodum (Calanoida sp.) ca. 1-2 mm longum


Plancton constat ex quibuslibet organismis in fluctibus maris fluitantibus (sicut animalibus, plantis, archaeis, bacteriis), qui zonam pelagiam oceanorum, maria vel aquas dulces habitant. Plancta oecologice potius quam genetice definiuntur. Ea alendi fontem maximi momenti praebet vitae aquatili, etiam permagnis rhincodontibus.




Index






  • 1 Definitiones


  • 2 Congregatio secundum munera


  • 3 Momentum biogeochemicum


  • 4 Nexus interni


  • 5 Nexus externi





Definitiones |


Nomen plancton est vocabulum Graecum (πλαγκτόν, -οῦ n.) ab adiectivo verbali πλαγκτός 'amotus, depulsus; vagus' (< πλάζω 'amoveo, depello, disturbo' < *πλαγ-j-ω) substantive adhibito deductum. Cum quaedam planctorum species se movere atque ad perpendiculum multa centena metrorum in die natare possint, ad libram positio his imprimis aestu aquarum definitur. Quia, per definitionem, organismos velut plancta fluctu aquae resistere non possunt. Ex contrario organismi necton dicti natare possunt contra fluctum maris atque positum eorum gubernare possunt (e.g. pisces, phocae et balaenae). In ipsa plancta, holoplancta degunt totam vitam (=cyclum vitae) planctorum particeps (e.g. plurimae algae, copepoda, salpae, et medusae quaedam). Et organismi meroplancta dicti sunt qui partem vitae solam ut plancta vivunt (plerumque stadium larvae eorum), deinde mutantur vel in necta vel in benthus (qui immo mari habitant). Exempli meroplanctonorum sunt: larvae echinorum, asteriadum, crustaceorum, vermium marinorum, et complurum piscium.



Congregatio secundum munera |





amphipodum (Hyperia macrocephala)


Plancta imprimis dividuntur in lati greges functionales (vel greges secundum gradum trophicum):




  • Phytoplancta (ex graeca phyton, vel planta), autotrophicae, procaryotae aut eucaryotae algae quae vivunt iuxta superficiem aquae, ubi est lux sufficiens ad photosynthesim. In iis nominantur: diatomata, cyanobacteria et dinoflagellata.


  • Zooplancta (ex graeca zoon, vel animal), parva protozoa aut metazoa (e.g. crustacea et alii) quae edunt plancta et telonemia. Nonnulla ova et larvae animalium maiorium, velut piscium, crustaceorum, annelidarumque, ibi inclusi sunt.


  • Bacterioplancta, bacteria et archaea, qui remineralizant materiam organicam deorsum iuxta columnam aquae (nota phytoplancta procaryotica etiam sunt bacterioplancta).



Momentum biogeochemicum |


Plancta non soli sunt basis catenae cibariarum quae ducat sursum usque ad pisces magno momenti pro commercio, systema oecologica planctorum et partes agit in cyclo biogeochemico plurium elementorum chemicorum. praesertim in cyclo carboni oceanium.


Nexus interni



  • Biota


  • Chromista (Chrysophyta, Bacillariophyceae)

  • Necton



Nexus externi |







Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad plancton spectant.



  • Plankton*Net, taxonomic database of images of plankton species

.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}




stipula

Haec stipula ad zoologiam spectat. Amplifica, si potes!








Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana