Peloponnesus
Vide etiam paginam fere homonymam: Peloponnesus (regio Graeciae)
Peloponnesus et Peloponnesos (-i f.)[1] (Graece: Πελοπόννησος Peloponnêsos) et olim Morea paeninsula fere 1.000.000 incolarum est, quae a continente Graeciae in meridiem versa sita est.
Urbs maxima est Patrae (214 580 inc.) in paeninsula septentrionali sita, Corinthus autem ab oriente et Sparta a meridie ob longissimam et annorum et rerum gestarum seriem illustrissimae sunt.
Index
1 Origo nominis
2 Geographia
3 Divisio administrativa
4 Regiones historicae et urbes
5 Historia
5.1 Loci antiqui noti
5.2 Loci byzantini noti
5.3 Alii loci pluris momenti historic
6 Notae
7 Nexus externi
Origo nominis |
Nomen a quodam heroe mythologiae Graecae nomine Pelope deductum est, quem Graeci antiqui Olympiae venerabantur. Filius Tantali regis fuisse dicitur. Secunda nominis pars (νήσος) Latine "insula" valet, quare insulae nomen "insula Pelopis" verti potest[2]. Medio Aevo et usque ad libertatem Graeciae recuperatam (1822) Morea dicta est, quod nomen a verbo Graeco pro "moro" (μορέα) deductum est, forsitan, quod haec arbor serico conficiendo magni momenti erat.
Geographia |
Peloponnesus es maxime meridiana Balcaniae pars et simul regio, quae latissime in Mare Mediterraneum prominet. In extrema Peloponneso meridiana Promunturium Taenarum situm est. Ab oriente paeninsula a Mari Aegaeo, ab occidente a Mari Ionio terminatur.
A continente Peloponnesus per Isthmum Corinthium, cui est latitudo 6,3 chiliometroum, accedi potest. Quamquam anno 1893 Canalis Corinthius completus est, quo naves per Isthmum agi possent, Peloponnesus tamen non insula habetur, quia canalis opus arte humana confectum est. Ab anno 2004 Peloponnesus etiam inter locos Rhium et Antirrhium ponte 2.2 chiliometrorum (Pons Charilaus Tricupes; Graece publice Γέφυρα Χαρίλαος Τρικούπης, vulgo Γέφυρα Ρίου-Αντιρρίου) cum continente coniuncta est.
Regiones Peloponnesi inter se maxime differunt: Sunt et montes (usque ad 2400 m altitudinis) asperi, incolis carentes, et valles sive planities ad mare sitae fertiles, densissime inhabitatae. Quae imprimis ab occidente inter Patras et Pyrgum et a meridie circa Spartam patent.
Sub specie historiae telluris Peloponnesus olim fuit insula, quae Lamina Africana et Lamina Araba in septentriones motis adversus continentem pressa est, (vide etiam Tectonica laminarum). Quod cognosci potest ex pluribus montibus praeruptis, geologice admodum minores aetate, qui Peloponnesum transeunt. Imprimis in Arcadia montes 1500–1900 metrorum difficiles sunt aditu, lacunis, quae delapsu carent (Polje), abundantes, in quibus partim lacus exsistunt. Exemplum est Stymphalus lacus, qui interea exsiccatus est.
Cacumina in Peloponneso septentrionali usque ad 2374 m, in meridiana ad 2407 m surgunt (Taygetus). Valles inter montes sitae saepe pro rebus Graecis admodum fecundae sunt. Iterum ac saepius incendia, quorum interdum homines causae sunt, regiones hauriunt, ad ultimum aestate 2007.
Quod lamina adhuc moventur, Peloponnesus una cum Italia est una ex regionibus Europae terrae motibus maxime exposita.
Divisio administrativa |
Peloponnesus hodie ex septem unitatibus regionalibus exstat, quae reformatione administrativa anni 2010 (vide: Libellus Callicratis) pristinis praefecturis sive nomis subierunt.
Pars paeninsulae est Peloponnesus regio (Graece: περιφέρεια), cui sunt quinque unitates regionales. Pars Regionalis Corinthiae Unitatis trans isthmum in continentem Graeciae patet. Achaea et Elis una cum Aetoloacarnania in contiente boreo-occidentali sita regionem Graeciam Occidentalem efficiunt. Pars paeninsulae Methanae et tractus litoris Argolidis sicut et insulae in Sinu Saronico et ante austro-orientalem Peloponnesi litus sitas ad Atticam regionem pertinent.
Regiones historicae et urbes |
Achaea - Patrae
Arcadia - Tripolis
Argolis - Nauplia
Corinthia - Corinthus
Elis - Pyrgus
Laconia - Sparta
Messenia - Calamata
Historia |
Spelunca Franchthium ad oram maritimam Argolici sinus iacens, est antiquissimus Graeciae locus habitationis humanae, quo res Palaeolithicae (ab 15 000 a.C.n.) repertae sunt. Inter fere annos ab 1600] ad 1050 a.C.n. in Peloponneso fuerunt loci Culturae Mycenaeae maximi momenti, inter quos Mycenae et Tiryns. Dores a saeculo XI exeunte, ut putatur, Peloponnesum invaserunt. Praeter Dores in paeninsula boreo-occidentali Achaei sedes collocaverunt. Tempore classico Sparta plurimum valuit, post Pugnam Leuctrictam (371 a.C.n.) Sparta victa Peloponnesus ab Arcadico foedere recta est. Postea Macedonico regno subdita demum in Romanorum dicionem venit, qui anno 146 a.C.n. Corinthum deleverant. Antiquitate posteriore exeunte magna Peloponnesi pars a Slavis habitata est (vide etiam Colonizatio Slavica Balcaniae). Postquam per multa saecula ad Imperium Romanum Orientale pertinuit, anno 1204 ab equitibus cruce signatis expugnata est, qui paeninsulam Moream appellaverunt. Loca, quae Myzethram circumiacerunt, mox a copiis byzantinis recuperata sunt. A saeculo XV Respublica Veneta et Imperium Ottomanicum pluries, sed vario Marte, de paeninsula certaverunt. Annis ab 1686 ad 1715 omnis Morea fuit provincia Veneta; postquam Graecia anno 1821 libertatem nacta est, nomine antiquo pars novae civitatis facta est.
Loci antiqui noti |
- Urbs Argos
- Templum Apollinis Bassarum
- Sanctuarium Aesculapii et theatrum Epidaurus
- Urbs Cleonai
- Urbs Corinthus et arx Acrocorinthus
- Sepulcra Mycenaea prope Galatam et acropolis in colle Magula
- Urbs Mantinea
- Urbs Megalopolis
- Urbs Messene
- Urbs Methana
- Urbs sive arx Mycenaea Mycenae
- Sanctuarium Iovis Olympiae
- Urbs Phlius
Palatium Nestoris in urbe Mycenaea Pylos
- Urbs Sicyon
- Urbs Sparta
- Urbs Tegea
- Urbs sive arx Myceaea Tiryns
- Urbs Troezen
- Sanctuarium Iovis Nemeaeum
Loci byzantini noti |
- Myzethras
- Monembasia
- Methone
- Corone
Alii loci pluris momenti historic |
- Kalabryta
- Nauplia
Notae |
↑ Plerumque Peloponnesus (Cic. de rep. 2,8; Liv. 32,21,23 et alii): forma Graeca apud Varronem (De re rustica 2,5,4) et Melam (2,3,3). – Formae adi.: Peloponnēnsis (-e), Peloponnēsiacus (-a, -um), Peloponnēsius (-a, -um)
↑ Tria nomina Pelope antiquiora a Nicolao Damasceno tradita sunt : Apia, Pelasgia, Argos (libro quarto Historiarum, fragmentum 23)
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Peloponnesum spectant. |