Lucius Furius L.f. Medullinus

Multi tool use
Multi tool use




Lucius Furius L.f. Medullinus (quando natus, quando mortuus sit, nescimus) vir publicus Romanus saeculi quinti et quarti a.C.n. fuit.



Familia |


Pater eius Lucius Furius Medullinus erat, qui annis 432 a.C.n., 425 atque 420 tribunus militum consulari potestate erat.



Cursus honorum |


Furius anno 413 a.C.n. una cum Aulo Cornelio Cosso primo consul electus est. Furius eo anno milites in Volscos duxit et Ferentinum oppidum expugnavit. Domi quaestio necis Marci Postumii Albini Regillensis, tribuni superioris anni, constitutum est[1]. Anno 409 a.C.n. secundum consulatum administravit, tum cum Gnaeo Cornelio A.f. Cosso. Tum primum quaestores plebeii electi sunt[2]. Eodem tempore et Volsci et Aequi Romanis bellum inferrebant. Consules itaque dilectum habebant - tribunis plebis invitis atque in hostem milites duxerunt. Postquam frustra Carventum oppidum obsesserunt, domum reverterunt[3]. Deinde septies tribunus militum consulari potestate fuit:



  • Anno 407 a.C.n. cum Veientibus de pace agebatur, in Volscis clades accepta est[4].


  • 405 Furius et collegae Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus, Quintus Quinctius Cincinnatus, Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus primum Veii circumsedebant[5].


  • 308 cum collegis bellum contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos gerebant[6].


  • 397 - Hoc anno bella superioris anni continuabantur, sed et contra Tarquinios certatum est[7].


  • 395 - Tum tribuni post Veios expugnatos contra Faliscos et Capenam certaverunt[8].


  • 394 - Bellum Faliscorum continuatum est[9].


  • 391 - Contra Volsinios et Clusii cives auxilium Romanorum contra Gallos petiverunt. Quamquam non impetrati sunt, hoc initium incursionis Gallorum fuit[10].



Notae |




  1. Titus Livius, ab urbe condita, IV 51


  2. op. cit., IV 54


  3. op. cit., IV 55


  4. op cit. IV 57,12-58,5


  5. op cit., IV 61,2


  6. op. cit., V 14


  7. op. cit., V 16


  8. op. cit., V 24


  9. op. cit., V 26-27


  10. op. cit., V 32








Antecessores:
Gnaeus Cornelius A.f. Cossus, Lucius Valerius L.f. Potitus, Quintus Fabius Q.f. Vibulanus II, Marcus Postumius Albinus Regillensis

Consul
413 a.C.n.
cum
Aulo Cornelio Cosso
Successores:
Quintus Fabius Ambustus Vibulanus et Gaius Furius Pacilus





Antecessores:
Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus et Gaius Valerius L.f. Potitus Volusus

Consul
409 a.C.n.
cum
Gnaeo Cornelio A.f. Cosso
Successores:
Trib. Mil. Cons. Pot.: Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Publius Cornelius A.f. Cossus, Gaius Servilius P.f. Ahala



96V0021y5yG,Z9mCcO v,U 1gUa qJm4jokZo,wgAs7YWRsFKr6Xi7qH Dk94,zffrlS2K8QS
f7YpPSfJ1tZJurHaH oYVDCuXirnGGWmQgBOsB 67U,D2,T N8srFYXco0yEjw1 1b2octi

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output