Aquarium
Vide etiam paginam fere homonymam: Aquarium (discretiva)
Aquarium est vivarium ullius magnitudinis cui saltem unum latus pelludicum est, ubi plantae et animalia conservantur ut ab hominibus animi causa videantur. Conservatores piscium aquariis utuntur ad pisces, invertebrata, amphibia, reptilia aquatica sicut testudines, ac plantas aquaticas conservandas. Vocabulum aquarium, a Philippo Henrico Gosse naturalista Anglico excogitatum, -arium, suffixum 'locum pertinentem' significans, aquae radici Latinae adhibet.[1] Principium aquariorum a Roberto Warington chemico anno 1850 plene explicatum est, qui dixit plantas ad aquam receptaculo additas satis oxygenii emittere ut animalia ibi vivant, dummodo numeri animalium nimis magni crescant.[2] Furor aquariorum in Anglia Victoriana a Gosse inceptus est, qui primum aquarium publicum in Hortis Zoologicis Londiniensibus anno 1853 creavit et instruxit, ac The Aquarium: An Unveiling of the Wonders of the Deep Sea ('Aquarium: Revelatio miraculorum maris profundi'), primum artis aquariorum enchiridion, anno 1854 edidit.[3]
Sunt parva aquaria, quae homines domi tenere possunt, et magna aquaria, totum aedificium implentia, museis vel hortis zoologicis similia. Comparata sunt aut aqua dulci et potabili aut aqua marina.
In toto orbe terrarum nobilissimis numeraverint aquarium marinum Neapoli anno 1870 instructum, pariter celebre ut statio zoologiga ad animalia maritima exquirenda atque operibus tectoriis anno 1873 a Marées coloribus udo illitis.
Index
1 Nexus interni
2 Notae
3 Bibliographia
3.1 Generalia
3.2 Historia aquariorum
3.3 Vita in aquariis
3.4 Lexica
4 Nexus externi
Nexus interni
- Aquarium marinum
- Biologia marina
- Macquarium
- Oceanarium
- Piscina
- Tutela piscium
Notae |
↑ "Definitio aquarii". Merriam-Webster Online Dictionary .
↑ Grier 2008: 53.
↑ Grier 2008: 53.
Bibliographia |
Generalia |
- Amano, Takashi. 1998. Das große Buch der Naturaquarien. Ruhmannsfelden: Bede Verlag. ISBN 3-931792-80-3.
- Garvia Rodríguez, A. L. 1992. Peces de acuario: guía práctica para enfermedades. Matriti: Ediciones Mundi Prensa. ISBN 8471143879.
- Grier, Katherine C. 2008. Pets in America: A History. University of North Carolina Press.
- Hiscock, Peter. 2003. Aquarium Designs Inspired by Nature. Barron's Educational Series. ISBN 0764155490.
- Hiscock, Peter. 2003. Encyclopedia of Aquarium Plants. Barron's Educational Series. ISBN 0764155210.
- Horst, Kaspar, et Horst E. Kipper. 1992. Das optimale Aquarium: Leitfaden zur Einrichtung und Pflege des Süßwasser-Aquariums. Bielefeld: Ad aquadocumenta Verlag. ISBN 3-925916-15-6.
- Kasselmann, Christel. 2001. Pflanzenaquarien gestalten. Stutgardiae: Franckh-Kosmos Verlag. ISBN 3-440-08518-X.
- Kölle, {etra. 2005. 300 Fragen zum Aquarium. Monaci: Gräfe und Unzer. ISBN 3-7742-7369-3.
- Latka, Rüdiger. 2005. Das Riffaquarium Praxis für Neueinsteiger. Rüdiger Latka Verlag. ISBN 3-9810570-0-7.
- Sandford, Gina. 2004. Aquarium: Handbuch für Süßwasser- und Meerwasseraquarien. Stambergiae: Dorling Kindersley. ISBN 3-8310-0553-2.
- Schäfer, Claus. 1998. Grundkurs Aquaristik. Stutgardiae: Eugen Ulmer. ISBN 3-8001-7378-6.
- Tlusty, Michael. 2002. The benefits and risks of aquaculture production for the aquarium trade Aquaculture.
Historia aquariorum |
- Brunner, Bernd. 2003, 2011. Wie das Meer nach Hause kam: Die Erfindung des Aquariums. Editio retractata. Berolini: Verlag Klaus Wagenbach.
- Brunner, Bernd. 2005, 2011. The Ocean at Home: An Illustrated History of the Aquarium. Editio retractata. Londinii: Reaktion Books.
Vita in aquariis |
- Baensch, Hans, et Rüdiger Riehl. 1982–2004. Aquarien-Atlas. 6 vol. Melle: Mergus.
- Gonella, Hans. 1999. Krebse, Krabben und Garnelen im Süßwasseraquarium. Ruhmannsfelden: Bede-Verlag. ISBN 3-931792-87-0.
- Greger, Bernd. 1998. Pflanzen im Süßwasseraquarium. Bornheimiae: Birgit Schmettkamp. ISBN 3-928819-16-X.
- Horst, Kaspar. 1986. Pflanzen im Aquarium. Stutgardiae: Ulmer. ISBN 3-8001-7159-7.
- Kasselmann, Christel. 1999. Aquarienpflanzen. Stutgardiae: Ulmer. ISBN 3-8001-7454-5.
- Schliewen, Ulrich. 2006. Aquarienfische von A bis Z. Monaci: Gräfe und Unzer. ISBN 3-7742-5694-2.
- Werner, Uwe. 1993. Ausgefallene Aquarienpfleglinge. Hanoveriae: Landbuch. ISBN 3-7842-0495-3.
Lexica |
- Frey, Hans. 1957. Das Aquarium von A bis Z. Ed. 1a 1957. Editio 14a = Melsungen/ Basel/ Wien 1976. ISBN 3-7888-0013-5.
- Ulmer, Roland, ed. 2004. Das große Lexikon der Aquaristik. 2 vol. Stutgardiae: Verlag Eugen Ulmer. ISBN 3-8001-7497-9.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad aquarium spectant. |
- The Aquarium Wiki.