Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus
Aulus Manlius A.f. Vulso Capitolinus (nescimus, quando natus, quando mortuus sit) vir publicus Romanua quinti et quarti saeculi a.C.n. fuit.
Cursus honorum |
Manlius annis 405 a.C.n., 402 atque 397 tribunus militum consulari potestate electus est:
- Anno 405 Titus Quinctius T.f. Capitolinus Barbatus, Quintus Quinctius Cincinnatus, Gaius Iulius Sp.f. Iullus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Manius Aemilius Mam.f. Mamercinus collegae fuerunt. Ab iis primo Veii circumsessi sunt[1].
- Anno 402 Gaius Servilius P.f. Ahala, Quintus Servilius Q.f. Fidenas, Lucius Verginius L.f. Tricostus Esquilinus, Quintus Sulpicius Ser.f. Camerinus Cornutus, Manius Sergius L.f. Fidenas cum eo electi sunt. Tum bellum in Veios continuatum, Anxur oppidum ab hostibus expugnata, bellum adventu repentino Capenatium et Faliscorum extentum est. Propter cladem ob controversias inter tribunos acceptam sententia fuit, ut statim novi tribuni eligendi essent, quod etiam constitutum est[2].
- Anno 397 collegae eius Lucius Iulius L.f. Iullus, Lucius Furius L.f. Medullinus, Lucius Sergius M'.f. Fidenas, Aulus Postumius Albinus Regillensis, Publius Cornelius P.f. Maluginensis erant. Hoc anno bella contra Veios, Capenam, Falerios atque in Volscos continuebantur, sed et contra Tarquinios certatum est[3].
- Anno 394 legationi Delphos missae interfuit et deo pars praedae Veiorum captae offerebat[4].
Notae |
↑ Titus Livius, ab urbe condita, IV 61,2
↑ op. cit., V 8-9
↑ op. cit., V 16
↑ op. cit., V 28