Sinus Ambracius
Sinus Ambracius[1] (Graece: Αμβρακικός κόλπος) est sinus Ionii maris in Graecia boreo-occidentali, inter regiones Epirum et Graeciam Occidentalem.
Sinus nomen trahit ab urbe antiqua Ambracia, cuius in loco, circiter tredicim chiliometris a sinu distans et Arachtho flumini adiacens, hodie urbs Arta sita est. Aliud nomen igitur est Sinus Artensis.
Index
1 Geographia
2 Historia
3 Fontes
4 Nexus externi
5 Nota
Geographia |
Sinus paene totus a terra circumclusus tantum angusto euripo in occidentem versus mari patet. Ab euripo in septentriones versus est paeninsula cum urbe Prebeza. Sinus in orientem circiter 38, ab septentrionibus in meridiem circiter 25 chiliometris pertinet. Area aquae est circiter 500 chiliometrorum quadratroum.
A septentrionibus duo flumina, Lurus et Arachthus, in sinum vadosiorem influunt alluvies efficientes, quae aestuarium lacunasque formant. Prope litus hodie moles et aggeres exstructi sunt.
Historia |
In Sinu Ambracio variae pugnae navales commissae sunt, inter ea Actiaca pugna anno 31 a.C.n., Pugna ad Olpam Bello Peloponnesiaco, et Pugna ad Prevezam anno 1538 inter classem Ottomanicam et Christianam. Sex chiliometris a Preveza in septentriones versus urbs antiqua Nicopolis sita erat.
Fontes |
Strabo, Geographica VII.7.5-7
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Sinum Abracium spectant. |
- Rodia Wetland Center (Anglice, Francice, Graece)
Natura regionis circa sinum Abracium Holocaeno nata (Theodisce)
Nota |
↑ Vide: Liv. 38,4,1 et Plin. 2,205