Longus




Longus sive Longos (Graece Λόγγος) Lesbius fuit scriptor Graecus antiquus, qui fabulam notissimam nomine Daphnis et Chloe conscripsit.


De vita eius nihil notum est. Eum saeculo secundo exeunte aut tertio ineunte vixisse conicitur. Forsitan etiam nomen ex erronea lectione ultimi tituli verbi in manuscripto Florentino deductum est: ΛΟΓΓΟΥ ΠΟΙΜΕΝΙΚΩΝ ΤΩΝ ΠΕΡΙ ΔΑΦΝΙΝ ΚΑΙ ΧΛΟΗΝ ΛΕΣΒΙΑΚΩΝ ΛΟΓΟΙ Δ; praeterea Seiler observavit optimum manuscriptum verbo "λόγος" (non "λόγγος") incipere ac finire. Si nomen auctoris re vera Longos erat, verisimiliter libertus alicuius familiae Romanae huius nominis fuit.


Daphnis et Chloe infantes a pastoribus reperti sunt. Initio mythistoriae Daphnis est puer 15 annorum, Chloe puella 13 annorum. Una pubescunt benevolentia mutua puraque coniuncti. Principale fabulae argumentum est, quomodo benevolentia inter pericula paulatim in amorem mutetur: Chloe abducta est et revertitur, Daphnis idem patitur; parentes cuiusque reperti sunt, homines locupletes ex urbe longinqua oriundi, qui filios aliis in matrimonium dare volebant. Tamen Daphnis et Chloe demum ad felicem ruris vitam revertuntur.



Bibliographia |



  • Massimo Fusillo: Longos. In: Der Neue Pauly (DNP). Vol. 7, Metzler, Stuttgardiae 1999, ISBN 3-476-01477-0, Col. 436–439.

  • Silke Trojahn: Schäferidyll, Hirtenkitsch, Erotik, Kunst. In: Bibliotheksmagazin. Mitteilungen aus den Staatsbibliotheken in Berlin und München. Vol. 1, 2011, p. 8–12.

  • Katharina Waldner: Religion im Roman des Longos: Die Erfindung des „Hirteneros“ auf Lesbos. In: Archiv für Religionsgeschichte 11 (2009), p. 263–283.




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana