Rudolphus Scharping
Rudolphus Scharping (vulgo: Rudolf Scharping, natus 2 Decembris 1947) est vir publicus Germanicus qui sodalis SPD ac Factionis socialisticae Europaeorum ab anno 1995 ad annum 2001 erat.
Index
1 Iuventus et Munus
2 Cursus honorum
3 Praefectus athleticarum
4 Nexus externi
Iuventus et Munus |
Anno 1966 maturus, Scharping brevi tempore miles fuit, deinde Universitate Bonnae rebus politicis, sociologiae, iurisprudentiae studebat, atque 1974 probationem magistri accepit.
Cursus honorum |
Scharping ab anno 1966 sodalis SPD et annis 1969 - 1974 praeses iuvenum socialistarum Rhenaniae-Palatinati fuit. Annis 1975 ad usque 1994 ibi legatus senatus terrae fuit. Annis 1985 ad usque 1991 praeses legatorum suae factionis Rhenaniae-Palatinati erat, tum post electionem partam ad usque 1994 successor Caroli-Ludovici Wagner praeses ministrorum Rhenaniae-Palatinati (CDU) fuit. Anno 1993 praeses Socialis Democraticae Factionis Germaniae electus anno 1994 electiones foederales contra Helimutum Kohl perdidit et praeses ministrorum Curtus Beck ei successit. Sed eodem anno legatus Dietae Foederalis Germaniae electus hunc honorem ad annum 2005 tenuit. Anno 1995 propter cladem apud electiones acceptam praeses a sodalibus suis depositus est. Anscharius Lafontaine ei praeses successit. Anno 1998, cum Gerhardus Schröder (SPD) cancellarius factus esset, Scharping minister rerum militarium erat. Sed propter censuram malitiosam anno 2002 et ab hoc officio recedere coactus est.
Praefectus athleticarum |
Ab anno 2005 Scharping praeses Foederationis Birotariorum Theodiscorum est et anno 2009 iterum creatus est.
Nexus externi |
- Curriculum vitae in pagina Musei Theodiscae Historiae (Lingua Theodisca)
Theodorus Blank (CDU) |Franciscus Iosephus Strauß (CSU) |Kai-Uwe de Hassel (CDU) |Gerhardus Schröder (CDU) |Helimutus Schmidt (SPD) |Georgius Leber (SPD) |Ioannes Apel (SPD) |Manfredus Wörner (CDU) |Rupertus Scholz (CDU) |Gerhardus Stoltenberg |Volkerus Rühe (CDU) |Rudolphus Scharping (CDU) |Petrus Struck (SPD) |Franciscus Iosephus Jung (CDU) |Carolus Theodorus zu Guttenberg (CSU) |Thomas de Maizière (CDU) |Ursula de Leyen (CDU) | |
Gerardus Schröder (SPD) | Iosephus Fischer (Virides) | Bodo Hombach (SPD) | |
Gulielmus Boden | Petrus Altmeier | Maria-Ludovica Dreyer | |
SAP (annis 1872 - 1890): Gulielmus Hasenclever/Georgius Gulielmus Hartmann • Gulielmus Liebknecht/Augustus Bebel/Gulielmus Hasenclever/Georgius Gulielmus Hartmann SPD (annis 1890 - 1933): Paulus Singer/Alvinus Gerisch • Augustus Bebel/Paulus Singer • Augustus Bebel/Hugo Haase • Fridericus Ebert/Hugo Haase • Fridericus Ebert • in exilio (annis 1933 - 1939):Otto Wels/Ioannes Vogel • Ioannes Vogel ab anno 1945: Curtus Schumacher (1946) • Ericus Ollenhauer (1952) • Gulielmus Brandt (1964) • Ioannes Iochen Vogel (1987) • Björn Engholm (1991) • Ioannes Rau (1993) • Rudolphus Scharping (1993) • Anscharius Lafontaine (1995) • Gerardus Schröder (1999) • Franciscus Müntefering (2004) • Matthias Platzeck (2005) • Curtius Beck (2006) • Franciscus Gualterius Steinmeier (2008) • Franciscus Müntefering (2008) • Sigmarius Gabriel (2009) • Martinus Schulz (2017) • Olaus Scholz (2018, pro tempore) | |
Curtius Schumacher |Ericus Ollenhauer |Fridericus Erler |Helimutus Schmidt |Heribertus Wehner |Ioannes Iochen Vogel |Ioannes-Ulricus Klose |Rudolphus Scharping |Petrus Struck |Ludovicus Stiegler |Franciscus Müntefering |Petrus Struck | Franciscus Gualterius Steinmeier |Thomas Oppermann |Andrea Nahles | |