Ludovicus van Beethoven
Ludovicus van Beethoven
Nativitas: 16 Decembris 1770; Bonna
Obitus: 26 Martii 1827; Vindobona
Patria: Sacrum Romanum Imperium, Imperium Austriacum, Germania
Officium
Munus: compositor
Consociatio
Religio: Catholicismus
Familia
Genitores: Johann van Beethoven; Maria Magdalena van Beethoven
Coniunx: no value
Proles: no value
Memoria
Sepultura: grave of Ludwig van Beethoven
Ludovicus van Beethoven, Theodisce Ludwig van Beethoven, (Bonnae, 16 Decembris 1770; Vindobonae, 26 Martii 1827) fuit compositor et clavilista Germanicus, tertius ex praestantissimis aetatis classicae musicis, post Haydn et Mozart. Et apud peritissimos unus ex altissimis culminibus historiae musicae habetur, et non peritis popularissimus semper manet.
Natus Bonnae, in urbe tum capite Principis Dicionis Coloniae et Sacri Imperii Romani parte, Beethoven viginti unum annos natus Vindobonam immigravit, ubi discipulus Iosephi Haydn mox famam clavilistae praestantissimi habuit. Ante autem tricesimum annum, audiendi sensus eius corrumpi coepit, sed in compositione et perfunctione musicae (ut musicus vel orchestrae dux) persistebat, etiam cum penitus surdus factus esset. Primus compositor erat, qui praecepta ad opera sua producenda metronomo usus fecit.
Inter opera maxima sunt Symphonia Nona, Fidelio, Große Fuge, Symphonia tertia "Heroica", Missa Sollemnis, Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106, Sonata pro clavili 21 in C maiore, op. 53 (Waldstein), Quadricinium nervorum quartum decimum.
Index
1 Vita
2 Opera
3 Nexus externi
4 Bibliographia
Vita |
Beethoven Bonnae natus est mense Decembri anno 1770, die fortasse 16 (dies ortus eius non pro certo habetur). Ludovicus unus ex tribus filiis fuit qui supervixerunt. Maximus natu habuit duo fratres, Carolum et Ioannem van Beethoven. Pater, Iohannes van Beethoven, exemplari pueri Mozart adductus, volebat quoque parvum Ludovicum mirum puerum reddere. Itaque iam a prima pueritia eum clavile, organum tibiaque docebat. Pater erat alcoholicus, et mater, Maria Magdalena Keverich, saepe aegrotabat.
Ludovicus iuvenis die 26 Martii anno 1778, septimum annum agens, primum in publico Coloniae clavili cecinit. Pater praenuntiavit puerum tantum sex annos natum esse quo puerulus Ludovicus etiam mirior videretur. Qua de causa Beethoven se ipse usque ad adultam aetatem pro iuniore habitus est.
Primus Ludovici praestans magister fuit Christianus Gottlob Neefe.
Anno 1782, undecimum annum agens, Beethoven primum opus edidit.
Anno 1787, primum iter Vindobonam fecit, auctore Ferdinando von Waldstein comite. Beethoven fertur Vindobonae quam celerrime Mozart invenisse, sed huius rei non est ullum certum testimonium. Secundum fabulam Mozart dicitur exclamavisse: "Mementote nomen eius; per orbem terrarum divulgabitur." Paulo post quam Vindobonam pervenit, nuntium per patris litteras accepit matrem graviter aegrotam esse eique Bonnam redeundum esse; mater denique phthisi mortua est die 17 Iulii eiusdem anni.
Anno 1792, princeps elector Bonnensis Beethoven sumptibus suppeditavit ad secundum iter Vindobonam faciendum. Ex quo tempore Beethoven totam vitam ibidem versatus est. Vindobonae discipulus compositionis Iosephi Haydn, contrapuncti Iohannis Georgii Albrechtsberger, cantus Antonii Salieri fuit. Vicesimum quintum annum agens primum opus magni ponderis edidit: tria triniones clavili, violinae, et violae gravi op. 1.
Anno 1800, Vindobonae suam primam symphoniam moderatus est. Paulo post audiendi sensus corrumpi coepit, quapropter anno 1802 Testamentum Sancti Loci (Heiligenstadt) scripsit, in quo de sua desperatione loquitur.
Hac tempestate novum genus Beethovenianum incipit, quod e tertia symphonia, Heroica nuncupata, heroicum appellatur. Primo Beethoven hanc symphoniam Napoleoni, qui ei admirationi erat, dedicare volebat, sed postquam ei cognitum est Napoleonem se ipsum imperatorem appellatum esse, Beethoven ira accensus primam inscriptionem e libello delevit, et in novam Heroicam mutavit. Symphonia Heroica primum publico 7 Aprilis 1805 prolata est.
Hoc tempore tres Maecenates ex nobilitate—archidux Rodolphus, princeps Lobkowitz, princepsque Lichnowsky—constituerunt ei annua praestare.
Anno 1812, Beethoven iter in aquas calidas Teplice fecit ibique Iohannem Wolfgangum von Goethe cognovit. Serviles mores Goetheani Beethoven odio fuisse feruntur.
Post fratris Caroli mortem, 15 Novembris 1815, Beethoven constituit eius filii tutor fieri, qui tum novem annos natus erat. Carolus frater per testamentum Beethoven suum filium, cui nomen quoque Carolus erat, in custodiam tradiderat, sed in lecto mortis coniunctam filii custodiam cum sua uxore Iohanna statuit. Insequentibus annis, Beethoven, qui fratriam abhorrebat, adeo omnes vires suas in custodia obtinenda posuit ut vix musicam scriberet. Beethoven tandem unus tutor Caroli nuncupatus est.
Postremos annos propter surditatem paene omnino semotus degit. Tantum paucis amicis utebatur "colloquiorum libellorum" auxilio.
Symphonia 9 "Choralis" primum publico die 7 Maii 1824 prolata est. Ultima pars huius symphoniae finitur poemate An die Freude (Pro Gaudio), Friderici Schiller, in musicam reddito, quod incipit verbis "Freude, schöner Götterfunken" ('Gaudium, pulchra scintilla divina'). Haec melodia hymnus Unionis Europaeae ("Hymnus Europae"), verbis novis "Est Europa nunc unita," facta est.
Opera |
Symphonia 5, primum movimentum Sonata pro clavile 8, Pathétique vel Flebilis dicta, primum movimentum (e Musopen) Sonata pro clavile 29, Magna sonata pro clavile cum malleis dicta, primum movimentum | |
Num difficile audis? Vide adiutatum. |
Opera clarissima
- Tria tricinia op. 1 (1795)
- Symphonia 1 op. 21 (1800)
Fidelio, opera (1805)- Symphonia 3 "Heroica" op. 56 (1806)
- Missa Sollemnis
- Symphonia nona
- Sonata clavili 29 in B♭ maiore, op. 106
- Sonata pro clavili 21 in C maiore, op. 53 (Waldstein)
Scripsit Beethoven, inter alia, 32 sonatas pro clavile, 10 pro violina, 5 pro violoncello, unam pro cornu; 16 quadricinia pro chordophonis; 9 symphonias; unam operam.
Nexus externi |
Lege Λουδοβίκος βαν Βεθόβεν ("Ludovicus van Beethoven") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum van Beethoven spectant. |
Bibliographia |
- Bois, Mario. 2005. Beethoven et l'hymne de l'Europe: Genèse et destin de l'hymne à la joie. Biarritz: Séguier. ISBN 2-84049-395-0
- Burnham, Scott, et Michael P.Steinberg. 2000. Beethoven and His World. Princeton: Princeton University Press. ISBN 0-691-07072-5
- Caeyers, Jan. 2009. Beethoven: een biografie. Amstelodami: De Bezige Bij. ISBN 978-90-234-2906-7
- Clive, Peter. 2001. Beethoven and His World: A Biographical Dictionary. Oxford University Press. ISBN 0-19-816672-9.
- Cooper, Barry. 2008. Beethoven. Oxford University Press US. ISBN 978-0-19-531331-4.
- Drake, Kenneth. 1994. The Beethoven Sonatas and the Creative Experience. Bloomington: Indiana University Press. ISBN 0-253-31822-X
- Guerrieri, Matthew. 2012. The First Four Notes: Beethoven's Fifth and the Human Imagination. Novi Eboraci: Knopf. ISBN 978-0-307-59328-3
- Klemm, Hans-Georg. 2011. Echte Kunst ist eigensinnig!: das Leben des Ludwig von Beethoven. Darmstadt: Primus-Verlag. ISBN 978-3-89678-771-2
Landon, H. C. Robbins, et August Göllerich. 1970 Beethoven: a documentary study. Macmillan. OCLC 87180.- Lockwood, Lewis B. 2005. Beethoven: The Music and the Life. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 978-0-393-32638-3.
- Morris, Edmund. 2005. Beethoven: The Universal Composer. Novi Eboraci: Atlas Books/HarperCollins. ISBN 978-0-06-075974-2
- Sachs, Harvey. 2010. The Ninth: Beethoven and the World in 1824. Londini: Faber. ISBN 978-0-571-22145-5.
- Skowroneck, Tilman. 2010. Beethoven the Pianist. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-11959-7
Solomon, Maynard. 2001. Beethoven. Ed. 2a. Novi Eboraci: Schirmer Books. ISBN 0-8256-7268-6.- Stanley, Glenn, ed. 2000. The Cambridge Companion to Beethoven. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-58074-9.
- Wallace, Robin. 1986. Beethoven's Critics: Aesthetic Dilemmas and Resolutions During the Composer's Lifetime. Cantabridgiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-30662-0