Birminghamia
52°29′N 1°54′W / 52.483°N 1.9°W / 52.483; -1.9
Birminghamia
Civitas: Britanniarum Regnum
Locus: 52°29′0″N 1°54′0″W
Numerus incolarum: 1 137 100
Zona horaria: UTC, UTC+1
Situs interretialis
Nomen officiale: Birmingham, Birmingham
Gubernium
Praefectus: Yvonne Mosquito
Geographia
Superficies: 267.77±0.01 chiliometrum quadratum
Coniunctiones urbium
Urbes gemellae: Francofurtum ad Moenum, Sicagum, Lipsia, Ioannisburgum, Lugdunum, Mediolanum, Quancheum, Siganum, Zaporizhia, Changchun
Birminghamia, vulgo Birmingham est urbs magna et municipium metropolitanum in Angliae comitatu Mediterranea Occidentali (sed olim Warwicensi). Praeter Londinium abundantissima multitudine incolarum urbs est Angliae quorum numerus iuxta censum anni 2001 970,892 adstat. 'Urbs Altera' Regni Uniti habita, Birminghamia pars est conurbationis Mediterranearum Occidentalium cuius incolae 2,284,093 sunt, inclusis in finibus eius aliquot urbibus municipiisque vicinis videlicet Solihull, Wulfrunehantona et oppidis quibusdam Terrae Nigrae.
Tanta fuit fama hanc urbem fuisse locum natalem Revolutionis Industrialis ut Birminghamia 'Officina Mundi' atque 'Urbs Mille Commerciorum' vulgo diceretur.
Index
1 Clima
2 Aedificia notabilia
3 Notae
4 Bibliographia
5 Nexus externi
Clima |
Sicut Britanniae fere omni, urbi Birminghamiae clima est oceanicum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestatibus mitibus, hieme modice frigida; temperatura aëris minima mense Februario 1° atque mense Iulio 12°, maxima inter 7.5° et 21.5°, sed minima extrema usque hodie nota (die 14 Ianuarii 1982) −20.8° iuxta aëroportum Birminghamiensem, media urbe autem −12.9 °, maxima extrema (mense Augusto 1990) 34.9°; pluviis mense Februario ad 51 mm tantum, mense Octobri ad 83 mm elevatis; diebus nivosis per annum totum fere 13 iuxta aëroportum incidentibus; horis solis fulgentis mense Decembri 47, mense Iunio 186, per annum totum 1 395 relatis.[1]
Aedificia notabilia |
- Aedes cathedralis Sancti Philippi (Anglicana)
- Aedes cathedralis Sancti Ceaddae (Romana Catholica)
- Ecclesia Conceptionis Immaculatae (Romana Catholica) aliter dicta Oratorium Birmingamense, quae a Iohanne Henrico Cardinale Newman condita est.
- Synagoga Edgbastonensis
- Bibliotheca Centralis Birminghamiensis
Notae |
↑ Res climatologicae e Vicipaedia Anglica extractae, fontibus fidei dignis ibi citatis
Bibliographia |
- "Birmingham" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. Textus)
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Birminghamiam spectant. |
Situs geographici et historici: Locus: 52°29′0″N 1°54′0″W • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • Vision of Britain |
Athenae • Barcino • Belogradum • Berolinum • Birminghamia • Bruxellae • Bucaresta • Budapestinum • Casanum • Catharinopolis • Charcovia • Colonia Agrippina • Constantinopolis • Hamburgum • Kiovia • Londinium • Lutetia • Matritum • Mediolanum • Minscum • Monacum • Moscua • Neapolis • Novogardia Inferior • Odessa • Permia • Petropolis • Praga • Roma • Rostovia ad Tanaim • Samara • Serdica • Ufa • Varsavia • Vindobona • Volgogradum • Voronegia