Epidaurus
Theatrum Epidaurium, quod sedes praebet 14 000 fere hominibus.
Epidaurus (Graece Ἐπίδαυρος) fuit urbs in regione Argolide, in insula Peloponneso Graeciae, ubi theatrum pristinum admiratione dignum adhuc exstat. Epidaurum antiquitus multi homines ad salutem recuperandam, praesertim in templum Aesculapii, venerunt . Nonnulli homines in encoemetereio iuxta templum sito incubabant vel dormiebant ut somnia deorum artis medendi (Aesculapii, Apollinis) viderent, quibus sanari cuperent.
Pinacotheca |

Encoemetereium iuxta templum Aesculapii situm.
Stadium Epidaurium.

Statua Aesculapii Epidauri reperta (hodie stat in Museo Archaeologico Athenarum).
Tabula situs archaeologici.
Nexus externi |
De Epidauro in The Princeton Encyclopedia of Classical Sites (1971)
.mw-parser-output .stipula{padding:3px;background:#F7F8FF;border:1px solid grey;margin:auto}.mw-parser-output .stipula td.cell1{background:transparent;color:white}
Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes! |