Bellum de successione Hispanica
Bellum de successione Hispanica,[1] vel bellum propter successionem regni Hispanici,[2] fuit bellum Europaeum inter annos 1700 et 1714 gestum.
Causa belli fuit mors Caroli II, regis Hispaniae, sine prole in linea agnaticia. De eius successione Philippus, dux Andegavensis et Ludovici XIV nepos, pro quo Francia, Bavaria et maior Hispaniae pars propugnaverunt, cum archiduce Carolo, Leopoldi I imperatoris filio, contendit , pro quo Imperium, Britanniarum Regnum, Nederlandia, Lusitania, Sabaudia parsque Hispaniae quae Coronae Aragonensi erat propugnaverunt.
Instrumentum pacis Traiecti ad Rhenum die 11 Aprilis 1713, per quod Philippus rex Philippus V notus est, belli finem attulit. Anno insequenti, Italica pars Monarchiae Hispanicae (i.e. regna Sardiniae et Neapolis) imperatori Carolo VI per instrumentum pacis Rastatti tributa est
Nexus interni
Ioannes Churchillus, dux Marlburiensis
Gulielmus III, rex Angliae- Maximilianus II Emmanuel
- Eugenius Sabaudiae
Notae |
↑ Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
↑ Klinkhamer 1829.
Bibliographia |
Churchill, Winston. 2002. Marlborough: His Life and Times. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 0-226-10635-7. Editio imminuta interretialis.
- Falkner, James. 2015. The War of the Spanish Succession 1701–1714. Barnsley, South Yorkshire: Pen and Sword. ISBN 1781590311, ISBN 9781781590317.
- Frey, Linda, et Marsha Frey, eds. 1995. The Treaties of the War of the Spanish Succession: An Historical and Critical Dictionary. Westport Connecticutae: Greenwood Press. ISBN 0-313-27884-9. Summarium interretiale.
- Klinkhamer, Sibout Cornelis. 1829. De bello propter successionem regni hispanici gesto, pace rheno-traiectina composito. Amstelodami: typis C. A. Spin.
- Lesaffer, Randall. 1914. The peace of Utrecht and the balance of power. Oxford Historical Treaties, 10 Novembris.
- Lynn, John A. 1999. The Wars of Louis XIV, 1667–1714. Longman. ISBN 0-582-05629-2.
Stanhope, Philip. 1870. History of England, Comprising the Reign of Queen Anne until the Peace of Utrecht. Londinii.
Trevelyan, George M. 1930–1934. England Under Queen Anne. 3 vol. Londinii: Longmans, Green and Co.