Altare
Altare (Graece βωμός) est quaelibet ara super quam dona sicut sacrificia ob proposita religiosa fiunt. Altaria usitate in aediculis, templis antiquis, templis Christianis, et aliis venerationis locis inveniuntur. Hodie ea praecipue in Christianitate, Buddhismo, Hinduismo, Shinto, Taoismo, Neopaganismo, et Magica Caerimoniali videntur. Iudaismus altaria habuit usque Templum Secundum destructum. Multae religiones etiam altaribus usae sunt, inter quas religiones Graeca, Romana, et Viccinga.
Index
1 Etymologia
2 In iure canonico Ecclesiae Catholicae
3 Ritus
4 Notae
5 Nexus externi
Etymologia |
In lingua Latina aetatis aureae, vocabulum usitatum erat ara, 'altaria' (n. pl.) vel 'ara alta' significans. Formae posteriores erant altāre (saeculum 1), altārium (saeculum 2), altar (initium saeculi 5), altaris (saeculum 6).[1]
In iure canonico Ecclesiae Catholicae |
Ex Can. 1235: Altare fixum dicitur, si ita exstruatur ut cum pavimento cohaereat ideoque amoveri nequeat; mobile vero, si transferri possit.
Codex Iuris Canonici statuit etiam:
Expedit in omni ecclesia altare fixum inesse; ceteris vero in locis, sacris celebrationibus destinatis, altare fixum vel mobile.
In Institutione Generali Missalis Romani (ed. tertia) inveniuntur inter alia haec praecepta:
- "300. Altare tum fixum tum mobile iuxta ritum in Pontificali Romano descriptum dedicetur; altare tamen mobile potest tantum benedici."
- "301. Iuxta traditum Ecclesiae morem et significationem, mensa altaris fixi sit lapidea"
- "302. Usus deponendi sub altari dedicando reliquias Sanctorum, etsi non Martyrum, opportune servetur"
Ritus |
altare complecti: Ritus ad fidem faciendam (Chron. Mont. Ser. an. 1126)
altare denudare: Ritus in ecclesia Latina, qui in feria quinta magnae hebdomadis, ad indicandam nuditatem Christi exercetur (Alcuinus, De div. off. cap. de coena dom.)
Notae |
↑ Oxford English Dictionary, s.v. "altar."
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad altare spectant. |
- Ritus consecrationis altaris in ecclesia Catholica: Pontificale Romanum