Titus Maccius Plautus
Titus Maccius Plautus
Nativitas: 254 BCE; Sarsina
Obitus: 184 BCE; Roma
Patria: Roma antiqua
Officium
Munus: comedy writer
Titus Maccius Plautus (Sarsinae in Umbria, hodie in Aemilia-Romania, natus anno ignoto) Romae floruit et mortuus est anno 184 a.C.n.,[1] fuit histrio et auctor fabularum scaenicarum Latinarum generis comoediae palliatae.
Index
1 Vita
2 Opera fere integre servata
3 Exemplum
4 Notae
5 Bibliographia
6 Nexus externi
Vita |
De vita Plauti nihil satis constat. Secundum Aulum Gellium circa 130 opera ei adscripta sunt, e quibus viginti unum nobis traduntur. Fabulas suas Plautus e Comoedia Nova Graeca traxit, et praecipue e comoediis Menandri; nonnulla autem mutavit et rerum et personarum. Ex operibus litterariis in lingua Latina hodie servatis haec sunt antiquissima; scripta enim Naevii, Livii Andronici aliorumque antiquiorum nunc deperdita sunt.
Opera fere integre servata |
Vide etiam: Index fabularum Plautinarum
Amphitruo[2]
Asinaria[3]
- Aulularia
Bacchides[4]
- Captivi
Casina[5]
Cistellaria (lacunosum)[6]
Curculio[7]
- Epidicus
Menaechmi[8]
- Mercator
Miles gloriosus[9]
Mostellaria[10]
- Persa
- Poenulus
Pseudolus[11]
Rudens[12]
Stichus[13]
Trinummus[14]
Truculentus[15]
Vidularia (lacunosum)
Exemplum |
Hic est pars ex actu primo operis Mostellariae, trimetris iambicis conscripta. Lingua est archaica, ita aliqua vocabula cum finibus differentibus videas.
Grumio - Exi e culina sis foras, mastigia,
qui mi inter patinas exhibes argutias.
Egredere, erilis permities, ex aedibus.
Ego pol te ruri, si vivam, ulciscar probe.
Exi, inquam, nidor, e culina. Quid lates?[16]
Tranio - Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?
An ruri censes te esse? Abscede ab aedibus.
Abi rus, abi dierecte, abscede ab ianua.
Em, hocine volebas?
Grumio - Perii. Cur me verberas?
Tranio - Quia vivis.
Grumio - Patiar. Sine modo adveniat senex.
Sine modo venire salvom, quem absentem comes.
Tranio - Nec veri simile loquere nec verum, frutex,
comesse quemquam ut quisquam absentem possiet.
Grumio - Tu urbanus vero scurra, deliciae popli,
rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio,
quod te in pistrinum scis actutum tradier.
Cis hercle paucas tempestates, Tranio,
augebis ruri numerum, genus ferratile.
Nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,
corrumpe erilem adulescentem optumum;
dies noctesque bibite, pergraecamini,
amicas emite liberate, pascite
parasitos, obsonate pollucibiliter.
Haecine mandavit tibi, quom peregre hinc it, senex?
Hocine modo hic rem curatam offendet suam?
Hocine boni esse officium servi existumas,
ut eri sui corrumpat et rem et filium?
Nam ego illum corruptum duco, quom his factis studet;
quo nemo adaeque iuventute ex omni Attica
antehac est habitus parcus nec magis continens,
is nunc in aliam partem palmam possidet.
Virtute id factum tua et magisterio tuo.
Tranio - Quid tibi, malum, me aut quid ego agam curatiost?
An ruri quaeso non sunt, quos cures, bovis?
Lubet potare, amare, scorta ducere.
Mei tergi facio haec, non tui fiducia.
Grumio - Quam confidenter loquitur.
Tranio - At te Iuppiter
dique omnes perdant, fu, oboluisti alium.
Germana inluvies, rusticus, hircus, hara suis,
caeno kopron commixte.
Grumio - Quid vis fieri?
Non omnes possunt olere unguenta exotica,
si tu oles, neque superiores accumbere
neque tam facetis quam tu vivis victibus.
Tu tibi istos habeas turtures piscis avis,
sine me aliato fungi fortunas meas.
Tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.
Meum bonum me, te tuom maneat malum.
Notae |
↑ Cicero, Brutus 15.60.
↑ 187 a.C.n. fr:Plaute
↑ 212 a.C.n. fr:Plaute
↑ 188 a.C.n. fr:Plaute
↑ 185 a.C.n. fr:Plaute
↑ ante 201 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de; 201 a.C.n. fr:Plaute
↑ 193 a.C.n. fr:Plaute
↑ ante 215 a.C.n. fr:Plaute
↑ c. 205 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de; 203 a.C.n. fr:Plaute
↑ post 194 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de
↑ c. 191 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de
↑ 191 a.C.n. fr:Plaute
↑ c. 200 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de; 200 a.C.n. fr:Plaute
↑ post 195 a.C.n. Lateinisches Link-Lexikon Plautus apud www.gottwein.de
↑ "189 a.C.n. secundum Petrum Grimal" fr:Plaute
↑ Cum elisionibus et ictibus:
Ex(i) é culina sís foras, mastígia,
qui m(i) ínter patinas éxhibes argútias.
Egréder(e), erilis pérmities, ex áedibus.
Ego pól te ruri, sí viv(am), ulciscár probe.
Ex(i), ínquam, nidor, é culina. Quíd lates?
Bibliographia |
- "Plaute" in Louis-Gabriel Michaud, ed., Biographie universelle ancienne et moderne (Lutetiae, 1843 ff.) textus vol. 33 pp. 506-509
- "Plautus" in M. G. M. van der Poel, Beknopte bibliografie van de Latijnse taal- en letterkunde (4a ed. Noviomagi, 1996) Nova recensio
- Anderson, W. S. 1995. The Roman Transformation of Greek Domestic Comedy. Classical World 88: pp. 171-180.
Iohannes Albertus Fabricius, Bibliotheca Latina (Hamburgi: Schillerus, 1712) textus pp. 1-18.
Fränkel, Eduardus. 1922. Plautinisches im Plautus. Berolini: Weidmannsche Buchhandlung.- P. B. Harvey, "Historical Topicality in Plautus" in Classical World vol. 79 (1986) pp. 297-304
- M. Leigh, Comedy and the Rise of Rome. New York: Oxford University Press, 2004
- Friedrich Leo, Plautinische Forschungen. Weidmann, Berlin 1895
- S. Lilja, Terms of abuse in Roman comedy, Helsinki, Suomalainen Tiedeakatemia, 1965
- Friedrich Wilhelm Ritschl, Plautus. Leipzig 1871–1894. 4 voll.
- E. Segal, Oxford Readings on Menander, Plautus, and Terence, Oxford University Press, p. 127-137
- E. Segal, Roman Laughter, The Comedy of Plautus, Cambridge, Harvard University Press, 1968
- Franz Skutsch, Plautinisches und Romanisches. Leipzig, 1892
- P. P. Spranger, Historische Untersuchungen zu den Sklavenfiguren des Plautus und Terenz, Wiesbaden: Franz Steiner Verlag, 1983
- Traina, Alfonso. 1974. Vortit Barbare: Le traduzioni poetiche da Livio Andronico a Cicerone. Romae.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Titum Maccium Plautum spectant. |
Vicicitatio habet citationes quae ad Titum Maccium Plautum spectant. |
Comoediae Plauti in The Latin Library .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice, Latine)
De Plauto et ludis scaenicis suis
(Theodisce, Latine)