Aeschylus
Aeschylus poeta tragicus Athenis quinto saeculo a.c.n., cui erat filius Euphorion. Orestea eius sola trilogiarum quae Athenis scripta sunt tota superest.
Index
1 Vita Aeschyli
2 Septem quae supersunt tragoediae
3 De Aeschyli exitu
4 Nexus interni
Vita Aeschyli |
- Anno 525 vel forsitan 519 Eleuside natus est
- 499-6 fabulas docere coepit
- 490 apud Marathonem pugnavit
- 484 primum palma ornatus est
- 472 palma quartum ornatus est propter dramata, quorum unum erant Persae
- c. 470 Siciliam primum invisit
- 468 superatus est in certamine dramatum a Sophocle
- 467 palma ornatus est propter tetralogiam Thebaiam
- c. 466-59 palma ornatus est propter tetralogiam Danaidem
- 458 palma ornatus est propter Oresteam
Septem quae supersunt tragoediae |
Vide etiam Index fabularum Aeschylearum
Persae, Πέρσαι, 472
Septem contra Thebas, Ἑπτὰ ἐπὶ θήβας, 467
Supplices, Ἱκέτιδες, c. 463
Orestea, Ὀρέστεια, 458
Agamemnon, Ἀγαμέμνων
Choephoroe, Χοήφοροι
Eumenides, Εὐμενίδες
Prometheus vinctus, Προμηθεὺς δεσμώτης (si ab Aeschylo scriptus) c. 460-456
De Aeschyli exitu |
Antiqui Graeci de Aeschyli morte miram fabulam narraverunt. Aeschylus enim templum adierat et a sacerdote oraculum petierat. Tunc sacerdos respondit : "Beatus quidem diu fuisti ; vitae autem tuae exitus miser erit ; nam domus ruina te interficiet." Ex eo die poeta nunquam domum inibat. Olim autem ruri cum ambularet, aquila forte testudinem frangere cupiebat. Itaque testudinem in poetae caput, calvum et lapidi simile, praecipitavit. Ita oraculum non erraverat. Nam testudinis "domus" miseri poetae caput fregerat.
Nexus interni
- Tapetum purpureum