Ion
Vide etiam paginam discretivam: Ion (discretiva)
Ionta (ion, iontis, n.; Graece: ἰόν, ἰόντος 'iens') in chemia sunt atomi vel moleculae electrice oneratae, propter electrontum suorum dotationem augere vel diminuere, in principio neutra. Hoc appellatur iontizatio.
Ionta negative onerata, ob electronta augere, anionta vocantur et sunt attracta ab anodo.
Ionta autem positive, propter electronta diminuere sua, cathionta appellantur, attracta ab cathodo.
Index
1 Energia Iontizationis
2 Iontizatio
3 Ionta Varia
4 Ionta Adsidua
5 Nexus interni
Energia Iontizationis |
Vocatur prima energia iontizationis quam opus sit ad lenius electron plane extrahendum ex atomo absque nonnulla energia residuali electronis ablati in ipso. Et energia divisa ab onere electronis unius est potentialitas iontizationis. Hae appellationes etiam in iontizationem molecularum et solidorum describendam adhibentur, quamquam aestimatio sua non sit constans quoniam iontizatio ab aliis vexatur, sicut temperatura, chemica, vel geometria.
Iontizatio |
Si Natrii atomus electron unum perdit, procedit Natrii Cathion:
Na → Na+ + 1 e-
Si Chlori atomus electron unum auget, procedit tum Chloridi Anion:
Cl + 1 e- → Cl-
A dissociatione molecularum etiam procedere possunt ionta:
HCl → H+ + Cl-
Additio autem molecularum est modus communis ad ionta multiatomica formanda:
H+ + NH3 → NH4+
Hoc casu ulteriori, iontis formatio non ob auctionem diminutionemve electronum ab ammonia (NH3) sed auctio protonis ipsius. Ammonium est ion ammoniae (NH4+), numerum eundem electronum habent, ut sunt pleni, hoc facit ea praesertim stantia.
Ionta Varia |
Dianion: dianion est species iontis habens duo onera negativa ablata, super ipsum.
Zwitterion: Zwitterion est ion onere negativo nullo habens duo onera: et positivum et negativum.
Radicalia iontica: Ionta habentia numerum irregularem electronum, instabilia et reactiva sunt.
Ionta Adsidua |
|
|
|
Nexus interni
- Anion
- Cathion
- Onus electricum