Vicipaedia
Vide etiam paginam discretivam: Vicipaedia (discretiva)
Vicipaedia est encyclopaedia fontium apertorum interretialis ac contentis libera[1] atque gratuita linguis multis scripta quam omnibus hominibus licet scribere recensereque. Societas Vicimedia eam administrat.
Nomen Vicipaedia est conglutinatio verborum vici (Havaiane "celer") et encyclopaedia. Condita est die 15 Ianuarii anno 2001 a Iacobo Wales et Laurentio Sanger et hodie est situs interretialis qui sapientiam et facta praebet maximus et celerrime augescens.[2][3]
Mense Novembri 2013 Vicipaedia habebat triginta miliones commentationes in linguis 287. Vicipaedia Anglica longe est maxima et die 16 Novembris 2013 praeteriit 4 372 000 commentationes. Per magnitudinem ordinatae, Vicipaediae maximae sunt Anglica, Theodisca, Batava, Francogallica, Italica, Russica, Hispanica, Polonica, Suecica, Lusitana et Iaponica.[4] Est unus ex decem sitibus maxime in orbe terrarum adhibitis.[5]
Index
1 Notae
2 Bibliographia
3 Nexus interni
4 Nexus externi
Notae |
↑ Quamquam nonnullae Vicipaediae linguis variis, sicut Anglica, scriptae imagines haudquaquam liberas ostendunt.
↑ Guilelmus Tancer, Look Who's Using Wikipedia. 1 Maii 2007. Time: "The sheer volume of content [...] is partly responsible for the site's dominance as an online reference. When compared to the top 3,200 educational reference sites in the U.S., Wikipedia is #1, capturing 24.3% of all visits to the category.
↑ Alex Woodson, Wikipedia remains go-to site for online news. 8 Iulii 2007. Reuters : "Online encyclopedia Wikipedia has added about 20 million unique monthly visitors in the past year, making it the top online news and information destination, according to Nielsen//NetRatings."
↑ Index Vicipaediarum omnium.
↑ Statistica in wikimedia.org in 5 annis proximis apud Alexa Internet.
Bibliographia |
- Andrew M. Kaplan, M. Haenlein (2014) "Collaborative projects (social media application): About Wikipedia, the free encyclopedia" in Business Horizons vol. 57 no. 5 pp. 617-626
Nexus interni
- Cathopedia
- Conservapedia
- Lexipedia
- Necyclopaedia
- Vicipaedia Latina
Truth in Numbers: The Wikipedia Story ('Veritas in Numeris: Historia Vicipaediae') (pellicula)
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Vicipaediam spectant. |
- Anthony DiPierro, "Wikipedia: the timeline" knol.google.com
Index plenior · Index plenissimus | ||||||||
Vicipaedia a Wikimedia Foundation administratur cui "Vicipaediae" omnesque inceptus multilingues et liberi sunt:
Vicimedia | Vicipaedia Libera encyclopaedia | ||||
Victionarium Dictionarium liberum | Vicifons Fontes liberae | Vicicitatio Citationum collectio | |||
Vicilibri Tractatus enchiridiaque | Vicispecies Index specierum | Vicinuntii Nuntii liberi | |||
Vicivia Directorium viaticum liberum | Viciversitas Libera instrumenta discendi | Vicidata Repositorium datorum liberum | |||
Communia Thesaurus imaginum et sonorum | Meta Inceptuum Vicimediorum coordinatio | MediaWiki Programma interretiale vici liberum |