Simon Lemnius





Vide etiam paginam discretivam: Lemnius





Wikidata-logo.svg Simon Lemnius

Res apud Vicidata repertae:




Nativitas: 1511; Vallis Monasterii
Obitus: 24 Novembris 1550; Curia Raetorum
Patria: Helvetia

Officium



Munus: Poëta, Renaissance humanist





Simon Lemnius (natus scilicet Simon Lemm-Margadant, Latine interdum Lemnius Emporicus, Mercatorius, Pisaeus, Lemchen etc., circa annum 1511 natus in Valli Monasterii et 24 Novembris anni 1550 mortuus in Curia Raetorum) humanista Helveticus et poeta Latinus fuit.


In Ingolstadio litteras studebat, postea in Leucorea, ubi Melanchthoni et Georgio Sabino familiaris erat. Bononiam peregrinatus poeta laureatus et socius Accademia Ermatena factus est. Domi a peste mortuus est.


Epirammatum Lemnii liber anno 1538 editus contra Lutherum quoddam habens responsum eius provocavit; contra Lutherum etiam Monachopornomachiam Lemnius scripsit. Lessing discidium eorum memoravit in Salvatione Lemnii in epistolis octo.


Dionsysium Periegetam necnon utrumque Homeri carmen Latine vertit. Poema epicum Rhaeteis de bello Suebico multaque alia carmina composuit.



Opera |




  • Dionysius Lybicus poeta, de situ habitabilis orbis, Venetiae 1543 (Dionysii Periegetae versio Latina)


  • Odyssee, Basileae 1549 (Homeri versio Latina)


  • Ilias, Basileae 1539 (Homeri versio Latina)


  • Epigrammatum libri duo, Vittenbergiae 1538


  • Amorum libri IV, Basileae 1542

  • Monachopornomachia



Editio nova |


  • Simon Lemnius. Amorum libri IV. Liebeselegien in vier Büchern / Hrsg. Lothar Mundt. Bern: Peter Lang, 1988. ISBN 3-261-03848-9 (cum versione Germanica)


Nexus externi |



  • Raeteis

  • Eclogae

  • Epigrammata

  • Monachopornomachia


  • Odyssea et Batrachomyomachia


  • Strobel G.T. Leben und Schriften Simonis Lemnii




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana