Ordo religiosus







Sanctus Antonius Aegyptius, pater monachorum




Index






  • 1 Notio


  • 2 Historia


  • 3 Ordines in Ecclesia Catholica


  • 4 Ordines in aliis ecclesiis


  • 5 Quae sit via ordinis intrandi


  • 6 Nexus interni


  • 7 Lege etiam


  • 8 Nexus externus





Notio |


Ordo Religiosus est quaelibet secta seu designatio vel monachorum vel monialium vel fratrum vel sororum regula coniuncta, ut vita communis secundum consilia Evangelica agatur. Talis vita vel monastica vel religiosa vel consecrata vel angelica vel vita perfectionis appellatur.



Historia |


Primis saeculis Christiani eos, qui in persecutionibus constanter in fide manebant et mortem pro Christo pati libere acceperunt, quos eosdem martyres (Graece μάρτυς, radix: μάρτυρ-) appellabant, quod pro Christi nomine testimonium praestabant, maximi faciebant. Martyrum constantiam et fortitudinem imitantes alii in deserta Aegypti et Syriae migraverunt, ut salutem abstinentia, paenitentia, precibus assiduiis quaererent.
Cum vitam solitariam agerent, monachi, eremitae vel anachoritae (Graece ἀναχωρέω = secedo) appellabantur. Quorum inter primores sunt Antonius Eremita et Paulus Thebanus.
A saeculo tertio plurimi monachi et monachae usu rerum commoti vitam communem vivere inierunt, qua simul una melius consilia Evangelii perficerentur. Primus Pachomius Tabennisiensis fundavisse existimatur monasteria, quae ob vitam communem etiam coenobia vocantur et inhabitantes in iis coenobitae.
Basilius Caesariensis regulam scripsit, quae est adhuc norma vitae monasticae in ecclesiis orientalibus, vita monastica Ecclesiae Catholicae maxime regula Sancti Benedicti recta est.



Ordines in Ecclesia Catholica |


Procedente tempore multa et varia genera ordinum pro necessitatibus hominum nata sunt, inter quos:




  • Ordo Sancti Benedicti (OSB)


  • Ordo Cisterciensis (OCist)


  • Canonici Regulares (e.g. Canonici Regulares Sancti Augustini)

  • Ordo Cartusiensis


  • Ordines religiosi equitum (Ordo Teutonicus (OT sive OTeut), Ordo Fratrum Hospitalis Sancti Ioannis Hierosolymitani sive Ordo Melitensis, Pauperes commilitonum Christi Templique Salomonici sive Templarii, et alii)

  • Mendicantes (Ordo Fratrum Minorum (OFM), Ordo Fratrum Praedicatorum (OP), Carmelitae (OCD), et alii)

  • Clerici regulares et congregationes (Iesuitae (SJ), Barnabitae (CRSP), Eudistae (CIM), Salesiani (SDB), Servi Iesu et Mariae (SJM), Spiritani (CSSp) et alia)


  • Ordo Cisterciensis strictioris observantiae sive Trappistae (OCSO)

  • Ordines missionarii (Patres Albi, PA sive MAfr)

  • Ordo Minimorum

  • et permultae alii ordines variis regulis finibus vitae rationibus inter se diversi.



Ordines in aliis ecclesiis |




  • Societas Sancti Ioannis Evangelistae (Ecclesia Anglicana)


  • Ordo Sancti Andreae OSA (Ecclesia Anglicana)



Quae sit via ordinis intrandi |


Homo, qui se ad ordinem religiosum adiungere vult, primo postulans appellatur. Post aliquod tempus probationis (i.e. postulatus) postulans ad novitiatum admitti potest, si vita intentione sanitate aptus ad vitam religiosam habetur. Novitiatus, qui in ecclesia catholica fit minimum unius anni, isti vitae cognoscendae propositoque novitii experiendo est. Saepe novitius nomen novum sibi assumit, quo distincte vita nova in Christo coepta exprimatur. Per vota ad tempus (plerumque ad triennium) et deinde per vota sollemnia nullis rebus obstantibus candidatus in ordinem recipitur, quibus votis paupertatem, castitatem, oboedientiam (i.e. consilia Evangelica) profitetur et inter religiosos ordinis adnumeratur.


Nexus interni



  • Religiosus

  • Index monasteriorum

  • Index siglorum ordinum ecclesiae catholicae

  • Ordo militaris



Lege etiam |


  • Peter Hawel. 1993. Das Mönchtum im Abendland. Geschichte – Kultur – Lebensform. Freiburg in Breisgau. (Theodisce)




Nexus externus |


  • abbreviationes ecclesiae catholicae Romanae (Germanice editum cum verbis Latinis)


Ordines Ecclesiae Catholicae


Albi · Augustiniani · Barnabitae · Benedictini · Camilliani · Canonici Augustiniani · Capuccini · Carmelitae · Carmelitae Discalceati · Carthusiani · Cistercienses · Claretiani · Comboniani · Dominicani · Eudistae · Filii Amoris Misericordis · Franciscani · Iesuitae · Lasalliani · Legionari Christi · Mercedarii · Minimi · Oratoriani · Passionistae · Praemonstratenses · Rosminiani · Sacra Familia · Societas Parisiensis missionum ad exteras gentes · Salesiani · Scalabriniani · Scheutistae · Servi Mariae · Servi Iesu et Mariae · Spiritani · Trappistae · Trinitarii · Ursulinae · Vincentiani
Vide etiam: Categoria:Ordines Ecclesiae Catholicae









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana