Ludovicus Henricus Morgan





Schlaegel und eisen yellow.svg -2 Latinitas huius rei dubia est. Corrige si potes. Vide {{latinitas}}.



Ludovicus H. Morgan.


Ludovicus Henricus Morgan (Anglice Lewis Henricus Morgan, natus Aurorae in Comitatu Cayuga Novi Eboraci die 21 Novembris 1818; mortuus Roffae Novi Eboraci die 17 Decembris 1881) fuit theorista socialis et unus ex auctoribus anthropologiae ethnologiaeque Americanae, qui iuris consultus ferriviis laborabat. Operibus de consanguinitate et structura sociali, theoriis evolutionis socialis, et ethnographia Iroquoiorum innotuit.




Ludovicus H. Morgan circa 1848.


Studio rei quae societates solidat tentus, notionem primam institutionem domesticam humanam fuisse clan matrilineale, non familiam patriarchicam, proposuit. Etiam studio fontium mutationis socialis tentus, aequaevus fuit Caroli Marx et Friderici Engels theoristarum socialium Europaeorum, qui opere eius de structura sociali et cultura materiali et de momento technologiae in progressu humano moti sunt. Morgan est solus theorista socialis Americanus quem Marx, Engels,[1]Carolus Darwin, et Sigismundus Freud citare solebant. In Academia Scientiarum Nationali cooptatus, praeses Societatis Promotionis Scientiae Americanae anno 1879 fuit.[2]


Morgan fuit legatus Republicanus Coetus Civitatis Novi Eboraci (ex secundo districtu Comitatus Monroe) anno 1861, et Senatus Civitatis Novi Eboraci annis 1868 et 1869.


Annis 1870–1871, Morgan, uxor, et filia grand tour Europae fecerunt, cum in Darwinium aliosque magnos anthropologos Britannicos incideret. Praesertim visitavit Ioannem Lubbock Equitem,[3] qui terminos Palaeolithicum et Neolithicum excogitaverat, et voces barbarianos et savages ('homines feroces') in eius studiis systematis aetatum trium adhibebat; quae verba Morgan cepit, sed sensu altero, in libro Ancient Society. Morgan fuit consultor intellectualis Ioannis Wesley Powell, qui caput Ministerii Ethnologiae Americanae in Instituto Smithsoniano anno 1879 factus est.




Index






  • 1 Nexus interni


  • 2 Notae


  • 3 Bibliographia


  • 4 Nexus externi




Nexus interni



  • Cultura

  • Ethnologia

  • Evolutio culturalis

  • Evolutio socioculturalis

  • Societas humana



Notae |




  1. Inter eius scriptis praecipue in Der Ursprung der Familie, des Privateigentums und des Staats.


  2. Moses 2009:2.


  3. Trautman et Kabelac 1994:21.



Bibliographia |



  • Conn, Steven. 2004. History's Shadow: Native Americans and Historical Consciousness in the Nineteenth Century. Sicagi: University of Chicago Press.

  • Deloria, Philip Joseph. 1994, 1998. Playing Indian. Yale Historical Publications. Portu Novo: Department of History, Yale University.

  • Feeley-Harnik, Gillian. 2001. "The Mystery of Life in All Its Forms": Religious Dimensions in the Culture of Early American Anthropology Religion and Cultural Studies, ed. Susan Laura Mizruchi, 140–191. Princetoniae: Princeton University Press.

  • Morgan, Lewis Henry. 1964. Ancient society. Ed. Leslie A. White. Cantabrigiae Massachusettae: Belknap Press of Harvard University Press.

  • Tooker, Elisabeth. 1994. Lewis H. Morgan on Iroquois material culture. Tucson: University of Arizona Press. ISBN 0816513473. ISBN 0816514623.

  • Valdés Gázquez, María. 1998. El pensamiento antropológico de Lewis H. Morgan. Barcinonae: Servei de Publicacions de la Universitat Autònoma de Barcelona. ISBN 8449011493.



Nexus externi |






Wikiquote-logo.svg

Vicicitatio habet citationes quae ad Ludovicum H. Morgan spectant.






Commons-logo.svg

Vicimedia Communia plura habent quae ad Ludovicum H. Morgan spectant.



  • Knight, C. 2008. Early Human Kinship was Matrilineal. In Early Human Kinship, ed. N. J. Allen, H. Callan, R. Dunbar, et W. James, 61–82. Londinii: Royal Anthropological Institute.

  • McKelvey, Blake. 1965. The Pundit Club and the City of Rochester. University of Rochester Library Bulletin 20(2). Editio interretialis.

  • Morgan, Lewis H. (2004). "Ancient Society". Marxist Internet Archive Reference Archive 

  • "Morgan, Lewis Henry". River Campus Libraries, University of Rochester 


  • Opera auctore "Ludovicus Henricus Morgan" apud gutenberg.org reperta




Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana