Ioannes Sebastianus Bachius
Iohannes Sebastianus Bachius,[1][2] vulgo Johann Sebastian Bach (natus Ysenaci 21 Martii 1685; Lipsiae mortuus die 28 Iulii 1750) fuit compositor, organista, clavicymbalista, violista, violinista Germanicus, cuius diversa opera sacra et saecularia choro, orchestrae, solisque instrumentis composita musicae Barocae traditiones contraxerunt, aevum maturescere adiuvantia.[3] Ipse, quamquam novas non introduxit formas musicas, obtinentem amplificavit modum Germanicum robusta contrapuncti arte technica, eximia temperationis harmonicae motivicaeque potestate, atque accommodatione rhythmorum, formarum, et texturarum ex gentibus externis, praesertim ex Italia et Francia.
Inter opera Bachiana, quae propter altitudinem mentis, facilitatem laboris, et pulchritudine artis coluntur, sunt Concentus Brandenburgenses, Variationes Goldbergenses, Partitae, Claviatura Bene Temperata, Missa sollemnis toni B mollis, Passio secundum Matthaeum, Passio secundum Ioannem, Magnificat, Donum Musicum, Ars Fugae, series Anglicae et Francicae, Sonatae et Partitae pro violina sola, Series pro Violoncello, plus quam ducentae cantatae exstantes, et fere ducenta opera pro organo, insigniter inter quae Toccata et Fuga in D molli, Passacaglia et Fuga in C molli, Magna Duodeviginti Praeludia Choralia, et Missa pro Organo. Collaudantur numerosa eius praeludia ad cantus liturgicos (theodisce Choralvorspiele), quibus sententias textuum subtiliter expressit.
Bachii organistae facultates magni per Europam aestimatae sunt, sed ipse compositor late non agnotus est, donec studium eius musicae dimidio saeculi undevicensimi renatum est eiusque opera aperte audiri coeperunt. Nunc autem latissime habetur unus ex principalibus modi Baroci compositoribus, atque adeo unus ex maximis omnium temporum compositoribus.[4] Traditum est dictum a Beethoven nomini Bach alludente: Eum non Rivum (i. e. theodisce Bach) nominatum esse oportet, verum Mare.
Index
1 Vita
2 Familia
3 Nexus interni
4 Notae
5 Bibliographia
6 Nexus externi
Vita |
Neque Italiam visitavit neque Franciam. Civitates principesque quorum musicae fuit director in media Germania tantum inveniuntur. Tamen in operibus suis totius Europae modos musicales sibi assimilavisse et in altum duxisse videtur.
Post nonnullas stationes, praevalentibus Ecclesia Sancti Bonifatii Arnstadii, Fano Divi Blasii Mulhusae Thuringorum, Castello Vimariae, Castello Cothenae, sustinuit dignitatem et officium cantoris Ecclesiae Sancti Thomae Lipsiensis usque ad finem vitae suae. Bach enim fuit "Cantor zu St. Thomae et Director Musices Lipsiensis" (id est, director omnis musicae totius urbis). Apud ecclesiam Sancti Thomae Bach linguam Latinam docebat, in eademque sepultus est.
Bachius religione Christiana Lutherana toto corde adhaerebat. Magna operum eius copia pro cultu divino facta est. In oratoriis et cantatis ad omnes festos et dies dominicas trium annorum compositis, tam verba biblica quam cantiones ecclesiae Lutheranae nec non poemata contemplativa ad gustum contemporaneum profunde interpretatus est, quam ob causam saepe praedicator esse dicitur musicus. Eminent Missa[5], Magnificat, aliaeque compositiones in lingua Latina, sed et musicae saecularis genera omnia ei familiaria erant excepto quod appellatur opera. Musicam vero omnem, et sacram et saecularem, Bach insigne Dei donum ac mentis eius in terra imaginem esse credidit, quod opera sua subscribendo "Soli Deo Gloria" vel "S.D.G." expressit.
Familia |
Fuga BWV 552, "Sancta Anna" | |
Num difficile audis? Vide adiutatum. |
Bachius viginti habuit liberos, quorum undecim eum praecesserunt. Inter filios fuerunt compositores Gulielmus Friedemann Bach, Carolus Philippus Emanuel Bach, Ioannes Christianus Bach, et Ioannes Christophorus Fridericus Bach. Pater Mariae Barbarae, uxoris primae, monumentum Gerenae habet.
Nexus interni
- BACH thema
- Carolus Fridericus Abel
- Gens Bachia
Iesu, Gaudium Meum, cantata (BWV 227, 1723/1737)- Index discipulorum Ioannis Sebastiani Bach
Notae |
↑ Johann Gottfried Schmutzer, Programma, quo doctorem recentem et novum Scholae Roslebianae contigisse: "At fortunatum Bachium, qui suae virtutis GESNERVM praeconem inuenerit!" (1772), p. 14.
↑ Alberto Basso, Frau Musika: La Vita e le Opere di J. S. Bach (1979): "complexum Bachium meum," p. 54.
↑ Grout 1980:435.
↑ T. C. W. Blanning, The triumph of music: the rise of composers, musicians and their art, p. 272: "And of course the greatest master of harmony and counterpoint of all time was Johann Sebastian Bach, 'the Homer of music.'"
↑ Manuscriptum huius operis, postremi a Bachio annis 1748/1749 conscripti,
hereditati documentorum mundanae Nationum Unitarum adscriptum est.
Bibliographia |
- Baron, Carol K. 2006. Bach's Changing World:: Voices in the Community. University of Rochester. ISBN 1-58046-190-5. .mw-parser-output .existinglinksgray a,.mw-parser-output .existinglinksgray a:visited{color:gray}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new{color:#ba0000}.mw-parser-output .existinglinksgray a.new:visited{color:#a55858}
(Anglice)
- Boyd, Malcolm. 2001. Bach. Oconiae: Oxford University Press. ISBN 0-19-514222-5.
(Anglice)
- Eggebrecht, Hans Heinrich. 2001. Geheimnis Bach. Wilhelmshaven: Nötzel. ISBN 3-7959-0790-X.
(Theodisce)
- Eidam, Klaus. 2005. Das wahre Leben des Johann Sebastian Bach. Monaci: Piper Verlag. ISBN 3-492-24435-1.
(Theodisce)
- Ellrich, Hartmut. 2006. Bach in Thüringen. Erfurt: Sutton. ISBN 3-89702-945-6.
(Theodisce)
- Emans, Reinmar; Sven Hiemke; Klaus Hofmann. 2000. Das Bach-Handbuch. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 3-89007-450-2.
(Theodisce)
- Forchert, Arno. 2005. Johann Sebastian Bach und seine Zeit. Ed. nova. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 3-89007-531-2.
(Theodisce)
- Geck, Martin. 2002. Johann Sebastian Bach. Reinbek: Rowohlt. ISBN 3-499-50637-8.
(Theodisce)
- Grout, Donald J. 1980. A History of Western Music. Novi Eboraci: W. W. Norton & Company.
- Hart, Maarten ’t. 2003. Bach und ich. Monaci: Piper Verlag. ISBN 3-492-23296-5.
(Theodisce)
- Hausegger, Friedrich von. 2006. Johann Sebastian Bach: Im Kontext der Musikgeschichte. ABOD. ISBN 3-8341-0171-0.
(Theodisce)
- Heinemann, Michael, ed. 2000. Das Bach-Lexikon. Bach-Handbuch, 6. Laaber: Laaber-Verlag. ISBN 3-89007-456-1.
(Theodisce)
- Hofstadter, Douglas. 1999. Gödel, Escher, Bach: An Eternal Golden Braid. Basic Books. ISBN 0-465-02656-7.
(Anglice)
- Jakobs, Hans-Josef. 2010. Mit Johann Sebastian Bach unterwegs. Ein biografischer Reiseführer. Holzerlingen: SCM-Hänssler-Verlag. ISBN 978-3-7751-5083-5.
(Theodisce)
- Kleßmann, Eckart, ed. 2000. Über Bach: Von Musikern, Dichtern und Liebhabern: Eine Anthologie. 2a ed. Reclam, Stuttgart. ISBN 3-15-018065-1.
(Theodisce)
- Korff, Malte. 2000. Johann Sebastian Bach. Monaci: Deutscher Taschenbuch-Verlag. ISBN 3-423-31030-8.
(Theodisce)
- Küster, Konrad, ed. 1999. Bach Handbuch. Kassel: Bärenreiter-Verlag. ISBN 3-7618-2000-3.
(Theodisce)
- Mendel, Arthur, Hans T. David, et Christoph Wolff, eds. 1998. The New Bach Reader. Novi Eboraci: W. W. Norton. ISBN 393319563.
(Anglice)
- Petzoldt, Martin. 1985. Bach als Ausleger der Bibel. Gotingae: Vandenhoeck und Ruprecht. Textus interretialis (51 MB).
(Theodisce)
- Schmieder, Wolfgang. 1990. Bach-Werke-Verzeichnis (BWV): Thematisch-systematisches Verzeichnis der musikalischen Werke von Johann Sebastian Bach. Wiesbaden: Breitkopf & Härtel. ISBN 3-7651-0255-5.
(Theodisce)
- Schweitzer, Albert. 1967. J. S. Bach. 2 voll. Dover Publications. ISBN 0-486-21631-4.
(Anglice)
- Spitta, Philipp. 1997. Johann Sebastian Bach: His Work and Influence on the Music of Germany, 1685–1750. Dover Publications. ISBN 0-486-27413-6.
(Anglice)
- Stauffer, George. 1986. J. S. Bach As Organist: His Instruments, Music, and Performance Practices. Indiana University Press. ISBN 0-253-33181-1.
(Anglice)
- Terry, Charles Sanford. 1999. Johann Sebastian Bach. Francofurti: Insel Verlag. ISBN 3-458-34288-5.
(Theodisce)
- Tröster, Immanuel. 1984. Joh. Seb. Bach. Iserlohn: Karthause Verlag. ISBN 3-922100-02-3.
(Theodisce)
- Werner-Jensen, Arnold. 1993. Reclams Musikführer Johann Sebastian Bach. Vol. 1, Instrumentalmusik. Vol. 2, Vokalmusik. Stutgartiae: Philipp Reclam jun.
(Theodisce)
- Williams, Peter. 2007. J. S. Bach: A Life in Music. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-87074-7.
(Anglice)
- Wolff, Christoph. 1983. The New Grove: Bach Family. Papermac. ISBN 0-333-34350-6.
(Anglice)
- Wolff, Christoph. 2007.Johann Sebastian Bach, ed. 2a. Francofurti: S. Fischer. ISBN 978-3-596-16739-5.
(Theodisce)
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ioannem Sebastianum Bach spectant. |
Lege /Ἰωάννης Σεβαστιανὸς Βάχ ("Ioannes Sebastianus Bachius") apud Vicipaediam lingua Graeca antiqua scriptam |
- Generalia
"The J.S. Bach Home Page," jsbach.org, ab Jan Hanford editus
Bibliographia Bachiana, www.mu.qub.ac.uk
Canonae et Fugae, jan.ucc.nau.edu
Cantatae, www.bach-cantatas.com
Fugae in Bene Temperata Claviatura, jan.ucc.nau.edu
Manu scripta Bachiana, athome.harvard.edu (acroases Cristophori Wolff de celato manu scriptorum familiae Bach archivo)
Missa solemni toni Si minoris oregonbachfestival.com (Universitas Oregonensis)
Opera ab / de Ioannes Sebastianus Bachius in bibliothecis (in catalogo WorldCat)
Passio secundum Matthaeum, bach.nau.edu (hypertextus per Universitatem Aquilonalis Arizonensem factum)
Variationes Goldbergenses, oregonbachfestival.com (Universitaa Oregonensis)
- Partiturae
"Bach Gesellschaft Download Page," apud einam.com