Tromocratia






Ubi tromocratia effecta sit per totum orbem terrarum anno 2010


Tromocratia (ex verbo Graeco τρομοκρατία) seu terrorismus est via finium politicorum adipiscendorum praecipue per facta violenta in civiles aut regimen civile commissa quibus metus sicut telum proditur. Tromocratia saepissime per pyrobola et minas in homines civiles iactatas effecta est. Qui tromocratia utitur tromocrates (-ae, comm.) seu terrorista seu territor[1] vocatur.




Index






  • 1 Definitio


  • 2 Origo


  • 3 Exempla tromocratiae tromocratarumque ex nuntiis tracta


  • 4 Nexus interni


  • 5 Notae


  • 6 Nexus externi





Definitio |


Tromocratis per naturam est forma belli asymmetrici, sed plerumque a bello distinguitur. Cum tromocratia tantos animi adfectus evocet, definitio huius termini difficillima fuit; hodie autem nulla definitio ab omnibus accepta exsistit, quamquam inter omnes fere constat omnem violentiam contra civiles et in pace et in bello ius internationale violare.



Origo |


Notio tromocratiae (Francogallice terrorisme) in Rebus Novis Francicis primum formata est. Robespierre anno 1794 haec fere verba dixit: "Si temporibus pacis res publica virtute fundatur, temporibus eversionis virtute atque terrore fundatur. Virtus, sine qua terror barbaricus sit, et terror, sine quo virtus infirma sit."



Exempla tromocratiae tromocratarumque ex nuntiis tracta |



  • Radio Bremen, mense Octobri anni 2003: "Insidiae terroristicae in Iraquia perguntur"

  • DRadio Wissen, die sexto mensis Maii anni 2011: "Dux terroristarum interfectus"


Nexus interni



  • Al-Qāʿida

  • Boko Haram

  • Civitas Islamica (regimen)

  • Grex exosus

  • Terroris Regimen

  • Euskadi Ta Askatasuna

  • Fundamentalismus

  • 11 Septembris 2001

  • 13 Novembri 2015

  • 12 Iunii 2016



Notae |




  1. Vide hanc paginam [1].



Nexus externi |



  • Nomen Latinum 'tromocrates' apud Lexicon Recentis Latinitatis (s.v. terrorista)

  • Online Etymological Dictionary s.v. "terrorism" (Anglice)"









Popular posts from this blog

Callistus I

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images