Plantae
Plantae Aetas fossilium: a Cambrio ineunte ad aevum recens | |
---|---|
Taxinomia | |
Regio: | Eukaryota |
Regnum: | Plantae Haeckel, 1866[1] |
Divisiones | |
|
Plantae (-arum, f.), etiam Viridiplantae appellatae (iam "Vegetabilia" et "Gignentia" appellatae), in biologia hodierna sunt multicellulares organismi vivi qui ad regnum Plantarum pertinent, in gregibus Angiospermarum, Pinophytorum, Bryophytorum, et Pteridophytorum digesti, atque, secundum varias definitiones, in gregibus Chlorophytorum et Charophytorum, plantis marinis (sicut Rhodophyta et Phaeophyceae) atque Fungis Bacteriisque exceptis.
Viridiplantis sunt parietes cellularum cum cellulosa, et plerumque plurimum suae energiae ex luce per photosynthesin capiunt, chlorophyllo in chloroplastis contentis utendo, quod eis colorem viridem dat. Nonnullae plantae sunt parasiticae et minimas chlorophylli summas vel photosynthesin efficere possunt. Aliae proprietates plantarum sunt reproductio sexualis, auctus modularis et incertus, et alternatio generationum, quamquam reproductio asexualis est communis, et nonnullae plantae solum semel florent, cum aliae solum unam inflorescentiam ferant.
Numerus plantarum haud accurate scitur, sed ad usque annum 2010, a 300 000 ad 315 000 specierum plantarum aestimatae sunt, quarum plurimae, fere 26 000 ad 290 000, sunt Spermatophyta.[2]
Viridiplantae praebent plurimum mundi oxygeni liberi et sunt fons plurimi oecologiarum Telluris, praecipue in terra. Plantae descriptae ut gramineae, fructus, et holera sunt principalis hominum victus, et millennia mansuefactae sunt. Plantae vitam humanam ut flores et ornamenta exornant. Ad usque praesens et in magna variatate, eae fuerunt fons plurimorum nostrorum medicinarum et medicamentorum. Earum studium scientificum botanica appellatur.
Per aetates res quae plantae habentur se aliquanto evolverunt. Primitus Carolus Linnaeus anno 1735 sola duo regna viva definivit: Animalia et Vegetabilia. Ernestus Haeckel tunc plantas ab protistis distinxit, sed usque annum 1938, biologi putabant plantas fungos, lichenes, algas, et alia comprehendere. Post autem annum 1969, descriptio Roberti Whittaker plerumque accepta est, ubi fungi et algi excluduntur.
Secundum consuetudinem hodiernam, comprehensi in regno plantarum sunt soli organismi qui simul sunt multicellulares: eukaryotici, et autotropici, per chloroplasta lucem capientes. Excluduntur organismi unicellulares qui ad regna Protistorum, Bacteriorum, vel Archeorum pertinent, et organismi heterotrophici, qui ad regna Animalium vel Fungorum pertinent.
Index
1 Cellulae vegetabiles
2 Principalia taxinomica Plantarum taxa
3 Systema regni plantarum
4 Nexus interni
5 Pinacotheca
6 Notae
7 Bibliographia
7.1 Generalia
7.2 Aestimationes et numeri specierum
8 Nexus externi
Cellulae vegetabiles |
Plantarum cellulae ab animalium cellulis differunt propter proprietates sequentes:
paries cellularis praesens
plastidia praesentia
vacuolae praesentes
dictyosomata plurima praesentia (in vice unius complexus Golgiani Animalium)
lysosomata absentia (quorum munere vacuola funguntur)
centriola absentia
Principalia taxinomica Plantarum taxa |
regnum: Plantae- divisio
classis et subclassis
- ordo
- familia
- genus
- species
Systema regni plantarum |
Regnum Plantae[3] :
- subregnum Biliphyta
- infraregnum Glaucophyta
- phylum Glaucophyta
- phylum Glaucophyta
- infraregnum Rhodophyta
- phylum Rhodophyta
- phylum Rhodophyta
- infraregnum Glaucophyta
- subregnum Viridiplantae
- infraregnum Chlorophyta
- phylum Chlorophyta
- phylum Chlorophyta
- infraregnum Cormophyta
- phylum Bryophyta
- subphylum Hepaticae
- subphylum Musci
- subphylum Anthocerotae
- subphylum Hepaticae
- phylum Tracheophyta
- subphylum Pteridophytina
- subphylum Spermatophytina, id est plantae quae semina gerunt
- infraphylum Gymnospermae
- infraphylum Angiospermae
- infraphylum Gymnospermae
- subphylum Pteridophytina
- phylum Bryophyta
- infraregnum Chlorophyta
Nexus interni
- Biosphaera
- Biota
- Celer plantarum motus
- Defensio plantarum contra herbivorium
- Fossile vivum
- Germinatio
- Herbicida
- Horticultura
- Identificatio plantarum
- Morphologia plantarum
- Perceptio plantarum (paranormalis)
- Perceptio plantarum (physiologia)
- Primoplantae
- Sensor foliarius
Pinacotheca |
Borassus flabellifer.
Fructus Borassi flabelliferi (in loco Thaati Munjelu appellati) in foro in Guntur Indiae vendundati.
Rhizoma Curcuma longae.
Ipomoea batatas in Horto Botanico Maui Nui.
Pandanus amaryllifolius.
Carica papaya cultivarietas 'California'.
Carica papaya cultivarietas 'Sunset'.
Cymbopogon citratus.
Pachyrhizus erosus, cormus. Situgede, Bogor, Iava Occidentalis, Indonesiae.
Malus, cultivarietas 'Fuji'.
Surculi Sauropus androgyni.
Cocos nucifera.
Notae |
↑ Haeckel, E. (1866). Generale Morphologie der Organismen. Berlin: Verlag von Georg Reimer. pp. vol.1: i–xxxii, 1–574, pls I–II; vol. 2: i–clx, 1–462, pls I–VIII .
↑ http://www.iucnredlist.org/documents/summarystatistics/2010_1RL_Stats_Table_1.pdf
↑ Damien Aubert, Classer le vivant : Les perspectives de la systématique évolutionniste moderne, Ellipses, 2017
Bibliographia |
Generalia |
- Evans, L. T. 1998. Feeding the Ten Billion: Plants and Population Growth. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-64685-5.
- Greuter, W., et al. 2000. aquí International Code of Botanical Nomenclature (St. Louis Code). Gantner/Koeltz.
- Judd, W. S., C. S. Campbell, E. A. Kellogg, P. F. Stevens, et M. J. Donoghue. 2002. An Overview of Green Plant Phylogeny. In Plant Systematics: A Phylogenetic Approach. Ed. 2a. Sinauer Assoc.
- Kenrick, Paul, et Peter R. Crane. 1997. The Origin and Early Diversification of Land Plants: A Cladistic Study. Vasingtoniae: Smithsonian Institution Press. ISBN 1-56098-730-8.
- Raven, Peter H., Ray F. Evert, et Susan E. Eichhorn. 2005. Biology of Plants. Ed. 7a. Novi Eboraci: W. H. Freeman and Company. ISBN 0-7167-1007-2.
- Simpson, M. J. 2005. Plant Systematics: An overview. Elsevier Academic Press.
- Sitte, Peter, Elmar Weiler, Joachim W. Kadereit, Andreas Bresinsky, er Christian Körner. 2002. Lehrbuch der Botanik für Hochschulen, 35a, Eduard Strasburger. Heidelberg: Spektrum Akademischer Verlag. ISBN 3-8274-1010-X.
- Taylor, Thomas N., et Edith L. Taylor. 1993. The Biology and Evolution of Fossil Plants. Englewood Cliffs, Novae Caesareae: Prentice Hall. ISBN 0-13-651589-4.
- Trewavas, A. 2003. Aspects of Plant Intelligence, Annals of Botany 92:1–20.
Aestimationes et numeri specierum |
- International Union for Conservation of Nature and Natural Resources (IUCN) Species Survival Commission 2004. IUCN Red List [1].
- Prance, G. T. 2001. Discovering the Plant World. Taxon 50:345.
Nexus externi |
Situs scientifici: • ITIS • Biodiversity • Encyclopedia of Life • Marine Species • Fossilworks |
Arboretum, Plantae, www.arboretum.ufm.edu (Universidad Francisco Marroquín)
Botanical Latin, a Gulielmo Thoma Stearn scripto, apud Google Books- Taxonomicon