Fructus
Fructus (-us, m.) sensu botanico est structura plantae cui insunt semina. Pars autem fungi quae sporas gignit corpus fructiferum appellatur.[1]Vocabulum fructus sensu communi tales structuras denotat illarum tantum specierum in quibus comestibiles fiunt. Latinitate classica, fructus appellari solebat fructificatio (praesertim comestibilis) arborum, frux autem semen comestibile leguminum, frumentum semen comestibile cerealium; quae nomina omnia, partes tam utiles quam gustabiles plantarum variarum denotantes, e verbo fruor derivantur.[2]
Arbores plantaeque fructiferae, scil. quae fructus comestibiles producunt, ab hominibus late seruntur.
Index
1 Forma fructuum botanica
2 Cultus et usus fructuum
3 Nexus interni
4 Notae
5 Bibliographia
6 Nexus externi
Forma fructuum botanica |
- Fructus carnosus: bacca, pomum, drupa, hesperidium, pepo
- Fructus siccus: achenium, capsula, caryopsis, cypsela, folliculus, legumen, samara, schizocarpum
- Fructus multiplex
- Fructus aggregatus sive etaerium est grex fructuum concrescentium de ovariis singulis in eadem flore, quae fructus unus videntur.
Cultus et usus fructuum |
- Index fructuum utilissimorum
Nomen antiquum (nomen recentius) nomen vernaculare | Species taxinomica | Familia taxinomica | Origo culturae |
---|---|---|---|
Actinidia chinensis | Actinidiaceae | Asia orientalis: Serica borealis | |
(Grossularia sinensis)[3] | Actinidia deliciosa | Actinidiaceae | Asia orientalis: Serica borealis |
Ananas | Ananas comosus | Bromeliaceae | America australis: Brasilia australis et Paraguaia |
Capsicum annuum | Solanaceae | America media: Mexicum | |
Capsicum baccatum | Solanaceae | America australis: Peruvia | |
Capsicum chinense | Solanaceae | America media: Insulae Caribicae | |
Capsicum frutescens | Solanaceae | America media: Mexicum | |
Papaya | Carica papaya | Caricaceae | America media |
Siliqua | Ceratonia siliqua | Fabaceae | Asia occidentalis |
Melopepo | Citrullus lanatus | Cucurbitaceae | Africa australis |
Citrus maxima | Rutaceae | Asia austro-orientalis | |
Malum Medicum | Citrus medica | Rutaceae | Asia australis: India boreo-orientalis |
Citrus reticulata | Rutaceae | Asia orientalis: Serica orientalis | |
Citrus sinensis | Rutaceae | Asia orientalis: Serica australis | |
(Lumia) | Citrus × aurantiifolia | Rutaceae | Asia australis (hybrida) |
(Aurantium) | Citrus × aurantium | Rutaceae | Asia orientalis (hybrida) |
(Limon) | Citrus × limon | Rutaceae | Asia australis (hybrida) |
Citrus × paradisi | Rutaceae | Caribicae insulae (hybrida) | |
Nux Indica | Cocos nucifera | Arecaceae | Indomalaesia |
Cucumis | Cucumis melo | Cucurbitaceae | Africa boreo-orientalis |
(Cucumis) | Cucumis sativus | Cucurbitaceae | Asia australis: India borealis |
Cucurbita pepo | Cucurbitaceae | America septentrionalis | |
Cotoneum | Cydonia vulgaris | Rosaceae | Asia occidentalis |
Ficus | Ficus carica | Moraceae | Asia occidentalis |
Sycomorum | Ficus sycomorus | Moraceae | Africa boreo-orientalis: Aegyptus |
Litchi chinensis | Sapindaceae | Asia orientalis: Serica australis | |
Lycium barbarum | Solanaceae | Asia orientalis: Serica | |
Lycium chinense | Solanaceae | Asia orientalis: Serica | |
Malum | Malus pumila | Rosaceae | Asia media |
Mangifera indica | Anacardiaceae | Asia australis | |
Mespilus | Mespilus germanica | Rosaceae | Europa |
Morus alba | Moraceae | Asia orientalis: Serica borealis | |
Morum | Morus nigra | Moraceae | Asia occidentalis |
(Musa) | Musa × | Musaceae | Indomalaesia: Nova Guinea (hybrida) |
Oliva | Olea europaea | Oleaceae | Asia occidentalis |
Persea americana | Lauraceae | America media: Mexicum | |
Dactylus | Phoenix dactylifera | Arecaceae | Asia occidentalis |
Physalis peruviana | Solanaceae | America australis: Peruvia | |
Malum Armeniacum | Prunus armeniaca | Rosaceae | Asia media |
Cerasus (pomum) | Prunus cerasus | Rosaceae | Asia occidentalis |
Prunum | Prunus domestica | Rosaceae | Europa australis |
Malum Persicum | Prunus persica | Rosaceae | Asia media |
Malum Punicum | Punica granatum | Lythraceae | Asia occidentalis |
Pirum | Pyrus communis | Rosaceae | Europa |
Pyrus pyrifolia | Rosaceae | Asia orientalis | |
Pyrus × bretschneideri | Rosaceae | Asia orientalis (hybrida) | |
Ribes nigrum | Grossulariaceae | Europa: Russia | |
Ribes rubrum | Grossulariaceae | Europa boreo-occidentalis | |
Ribes uva-crispa | Grossulariaceae | Europa boreo-occidentalis | |
Morum silvaticum | Rubus fruticosus | Rosaceae | Europa |
Rubus idaeus | Rosaceae | Europa | |
Solanum lycopersicum | Solanaceae | America media | |
Solanum melongena | Solanaceae | Asia australis | |
Vaccinium corymbosum | Ericaceae | America septentrionalis | |
Vaccinium oxycoccos | Ericaceae | Europa boreo-orientalis | |
Uva | Vitis vinifera | Vitaceae | Asia occidentalis |
Index nucum vel fructuum siccorum hominibus utilium sub voce Nux reperitur.
Nexus interni
- Arbor fructifera
- Fertilitas
- Fructarianismus
- Index fructuum culinariorum
Libum fructuosum, genus libi fructibus factum
Notae |
↑ De sporophora apud britannica.com.
↑ William T. Stearn, Botanical Latin (Londinii: Nelson, 1966) p. 432.
↑ "Grussularia sinensis" [sic]: Davidis Morgan Lexicon Anglico-Latinum, nondum editum.
Bibliographia |
- Gollner, Adam J. 2010. The Fruit Hunters: A Story of Nature, Adventure, Commerce, and Obsession. Scribner. ISBN 9780743296953.
- Watson, R. R., et V. R. Preedy, eds. 2010. Bioactive Foods in Promoting Health: Fruits and Vegetables. Academic Press. ISBN 9780123746283.
Nexus externi |
Vicimedia Communia plura habent quae ad fructum spectant (Fruit, Fruits). |
Vicicitatio habet citationes quae ad fructum spectant. |
Encyclopædia Britannica 1911 de fructu, apud 1911encyclopedia.org
"Fruit Facts from California Rare Fruit Growers, Inc.," apud crfg.org
Imagines auctus fructuum ex floribus apud bioimages.vanderbilt.edu
Imagines dispersionis fructuum et seminum apud bioimages.vanderbilt.edu
Photogrammata fructuum a Capt. Pawanexh Kohli facta, apud crosstree.info