Factio nationalis liberalis (Romania)
Partidul Naţional Liberal (Latine Factio Nationalis Liberalis) politica factio est Romaniae, quae ad Europaeam Factionem Liberalem Democraticam ac Reformationis pertinet.
Index
1 Historia
2 Praesides
3 Nexus externus
4 Notae
Historia |
Condita anno 1875, Factio Nationalis Liberalis a Communista Regimine Dacoromaniae anno 1948 interdicta est, sed post Res Novas renovata est die 15 Ianuarii 1990. Anno 2003 Factio Alternativa Romaniae cum ea consociata est. Die 26 Iulii 2014 legati factionis decreverunt, ut PN-L cum PD-L nomine PNL coniungeretur. Quae decretum die 8 Octobris 2014 a iudicio Bucarestae probatum est[1]. Nova factio unica anno 2017 perfecta erit, ut duces factionis Basilius Blaga (PD-L) et Alina Gorghiu (PN-L) dixerunt[2] Die 30 Septembris 2016 autem Blaga ab officio praesidis factionis se recessit, quod ipse et factio eius corruptionis incusati sunt.[3].
Praesides |
Adhuc post dictaturam Communissticarum sublatam hi praesides factionis fuerunt:
Radu Câmpeanu 1990 - 1993
Mircea Ionescu-Quintus 1993 - 2001
Valerius Stoica 2001 - 2002
Theodorus Stolojan 2002 - 2004
Călin Popescu-Tăriceanu 2004 - 2009
Crin Antonescu 2009 - 2014
Nicolaus Iohannis 2014
Alina Gorghiu et Basilius Blaga 2014 - 2016[4].- Alina Gorghiu (sola) 2016
Raluca Turcan et Marianus Petrache (pro tempore) 2016 - 2017
Ludovicus Orban 2017
Nexus externus |
- Pagina officialis
Notae |
↑ adz.ro die 5 Octobris 2014
↑ adevarul die 18 Decembris 2014
↑ adz.ro die 30 Septembris 2016
↑ adz.ro die 20 Decembris 2014