Sisenna Statilius Taurus
Sisenna Statilius Taurus (nescimus, quando natus mortuusve sit) senator Romanus initio saeculi primi fuit.
Familia |
Avus eius Titus Statilius Taurus bis (annis 37 a.C.n. et 26 a.C.n.) consul creatus est. Frater Titus Statilius Taurus anno 11 consul ordinarius erat.
Cursus honorum |
Ipse anno 16 summum magistratum gessit. De cursu honorum nihil praeterea novimus, sed magnas divitias et agros in Dalmatia et Italia septentrionali, etiam domus Ciceronis in Palatino possidebat[1]. Filium eiusdem nominis et filiam Statiliam Corneliam habuit.
Notae |
↑ Der Neue Pauly, Stuttgardiae 1999, T. 11, c. 923
| Antecessores: Drusus Iulius Caesar et Gaius Norbanus Flaccus | Consul 16 cum Lucio Scribonio Libone | Successores: Lucius Pomponius Flaccus et Gaius Caelius Rufus |