Res novae





Vide etiam paginam discretivam: Res











Nullus est reliquus rex, nulla gens, nulla natio quam pertimescatis; nullum adcenticium, nullum extraneum malum est, quod insinuare in hanc rem publicam possit. Si immortalem hanc civitatem esse optatis, si aeternum hoc imperium, si gloriam sempiternam manere, nobis a nostris cupiditatibus, a turbulentis hominibus, atque novarum rerum cupidis, ab intestinis malis, a domesticis consiliis est cavendum.


—Pro Rabirio perduellionis reo 33., Cicero[1]





Expugnatio carceris Bastille a Francogallis rebus novis studentibus anno 1789 die 14 Iulii confecta.


Res novae sunt perturbatio civilis velut rerum publicarum conversio. Hoc vocabulo etiam significari potest quaedam commutatio vel ordinum alicuius populi vel scientiarum, ex qua videlicet transformatio mundi perpetua nata sit. Rerum novarum voce singula uti non possumus, ut quae coniungenda sit cum certis verbis nominibus adiectivis velut:[2]



  • res novas quaerere

  • res novas moliri

  • novis rebus studere

  • rerum novarum cupidus

  • rerum novarum cupido

  • rerum eversio




Index






  • 1 "Revolutio"


  • 2 Exempla


  • 3 Nexus interni


  • 4 Notae





"Revolutio" |


Nostra aetate, eius generis res saepemodo revolutione, vocabulo novo, designantur. Verbi gratia Ferdinandus Lassalle dixit, verbis in Latinum a Ioanni Jaurès conversis: "Revolutiones fiunt, non faciuntur [sic]. Nemo revolutionem facit."[3][4] Haec autem designatio accurata est solum cum populus rei publicae institutiones retro contra institutiones recentiores commutat. Tali revolutioni studebant in Francia cum institutiones religiosas a re publica submoverunt.[5]



Exempla |


In rebus publicis:



  • Res Novae Americanae

  • Bellum Rerum Novarum Americanum


  • Res Novae Francicae, quam Jaurès[4] Revolutionem Gallicam nuncupat.


  • Res Novae Germanicae vel potius annus 1848.

  • Commune Parisiorum anni 1871

  • Res Novae Mexicanae

  • Revolutio Octobris Russica

  • Res Novae Indicae

  • Seditio Islamica

  • Res Novae Tunesicae


In vita institutis ordinibus commerciis technologia populorum:



  • Commutatio neolithica


  • Renascentia litterarum (Aetas litterarum artiumque in Europa renatarum)


  • Commutatio Industrialis (Aetas industriae omnis renovatae)


  • Liberatio Sexualis (Rerum venerearum commutatio)

  • Aetas computatoria


In artibus scientiis disciplinis:



  • Opera Alberti Einstein

  • Rerum naturae redexplicatio quantica


Nexus interni



  • Ius resistendi

  • Pugna classis

  • Res novae communistica

  • Rerum novarum cupidi

  • Seditio



Notae |




  1. http://www.thelatinlibrary.com/cicero/rabirio.shtml


  2. Iosephus Esmond Riddle et Thomas Kerchever Arnold, A Copious and Critical English-Latin Lexicon (1849-1872) Textus


  3. Francogallice: "Les Révolutions se font; on ne les fait pas. Personne ne fait la Révolution."


  4. 4.04.1 Ioannes Jaurès in Bibliotheca Augustana


  5. Fons desiderata









Popular posts from this blog

How to label and detect the document text images

Vallis Paradisi

Tabula Rosettana