Petrus Antonius Véron

Multi tool use
Multi tool use






Latitudo Oceani Pacifici ante rationes Véron fuit incerta.


Petrus Antonius Véron (1736–1770) fuit astronomus et mathematicus Francicus, discipulus Hieronymi Lalande astronomi et scriptoris[1] in Collegio Regali.[2] Véron celeberrime magnitudinem Oceani Pacifici computavit; qui et Philibertus Commerson erant inter principales scientiae peritos qui Ludovicum Antonium de Bougainville per eius navigationem explorationis comitati sunt.[3] Quodam morbo Timoriae anno 1770 mortem obiit.




Index






  • 1 Exploratio Oceani Pacifici


  • 2 Memoria


  • 3 Notae


  • 4 Nexus externi





Exploratio Oceani Pacifici |


Véron per circumnavigationem Praefecti Bougainville annis 1766–1769 erat astronomus, in navibus La Boudeuse et L'Étoile vehens, sed navigationes in aliis navibus iam fecerat. Defectio solis[4] et nova technologia eum sinit longitudinem veram prope Portum Praslin in australi Novae Hiberniae parte die 13 Iulii 1768 decernere.[5] Hoc fuit factum maximi momenti, quia, longitudine ad Fretum Magellanicum ante computata,[6] ei latitudinis Oceani Pacifici subtiliter probandi facultatem fecit.



Memoria |


Montes Verron in Papua Nova Guinea, una ex principalibus Novae Hiberniae proprietatibus montanis, ex eo appellatur.[7]



Notae |




  1. Hieronymus Lalande, apud astro-history.hautefort.com.


  2. Seymour Chapin, The Men from Across La Manche: French Voyages, 1660–1790.


  3. "Louis-Antoine de Bougainville," apud www.nationalgeographic.de.


  4. Thomas Suárez, Early mapping of the Pacific: The Epic Story of Seafarers, Adventurers and Cartographers Who Mapped the Earth's Greatest Ocean (Periplus Editions, 2004), ISBN 978-0-7946-0092-1.


  5. Mémoires de l'Acadêmie des sciences de l'Institut de France (Lutetiae: Institut national des sciences et arts, 1789).


  6. Olivier Chapuis, À la Mer comme au Ciel; Beautemps-Beaupré et la naissance de l'hydrographie moderne (1700–1850) (Lutetiae: Presses de l'Université de Paris-Sorbonne, 1999), ISBN 978-2-84050-157-2.


  7. "History - NI mountains tell a tale," apud www.postcourier.com.



Nexus externi |


  • The charts produced during the Pacific voyages of Bougainville and Cook: a comparison



IB280AyM0AQYpaDWxRmEZ2XdTQK 0bF29eC2qtPc8k6mKEQbfy2jin
IaB0AAP1O9R7zCWfzyQzUHbsmsGYOl

Popular posts from this blog

Tabula Rosettana

How to label and detect the document text images

LSTM sequence prediction: 3d input to 2d output